{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magia 175","citation":"Benedict Pereira, De magia 175","ref":"175","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/175","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/175","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/175.md","author":{"name":"Benedict Pereira","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira"},"work":{"title":"De magia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia","urn":null},"verse":false,"words":158,"text":"Nisi enim somnia plerunque ab occulto hoste per illusionem fierent, nequaquam scriptura dixisset, Ecclesiast 34. Multos errare fecerunt somnia, & illusiones vanae. vel certè in Leuit. cap. 19. non esset scriptum, Non augurabimini, nec obseruabitis somnia. Quibus verbis, cuius sint detestationis. ostenditur, quae augurijs coniunguntur. Rur sus nisi aliquando ex cogitatione simul & illusione procederent, Salomon minimè dixisset Eccles.s. capi. multas curas sequuntur somnia. Et nisi aliquando somnia ex mysterio reuelationis orirentur, Ioseph Geneseos 31. praeferendum se fratribus. per somnium non videret, nec Maria sponsum, vt ablato puero in Aegyptum fugeret, per somnium angelus admoneret. Rursum, nisi aliquando somnia ex cogitatione simul & reuelatione procederent, nequaquam Daniel visionem Nabuchodonosor edisserent, à radice cogitationis incho asset, dicens: Tu rex cogitare coepisti in stratu tuo quid esset futurum post haec. Haec ibi Greg. De causis igitur somniorum, sic ab aliis proditum est. Ego causas somniorum, quae ad significandum aliquid valent, & dignae sunt obseruatione, diligenter scrutatus, eas ad quatuor praecipuas reuocari posse animaduerti.","prev":{"citation":"De magia 174","label":"QVAESTIO II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/174","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/174"},"next":{"citation":"De magia 176","label":"QVAESTIO II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/176","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/176"},"credit":{"text":"Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia","quality":"ocr"}}