{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magia 206","citation":"Benedict Pereira, De magia 206","ref":"206","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/206","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/206","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/206.md","author":{"name":"Benedict Pereira","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira"},"work":{"title":"De magia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia","urn":null},"verse":false,"words":211,"text":"Salomon enim ardentissimè expetierat, & à Deo postulauerat donum sapientiae, ac prudentiae: hanc eius petitionem, Deus illo somnio declarauit fuisse sibi gratissimam, & optatam habituram effectum. Sed haec fortasse cuipiam videbitur nonnihil dura, & contoria responsio. Quocirca subiiciam alterum responsum: posset enim dici, à principio fuisse illud quidem somnium, sed postea Deo mirabiliter operante, conuersum esse in cestasim seu raptum qualis nempè diuò Paulo, & Prophetis saepe contigit: in quo animus Salomonis, licè à corporis, & terum externarum sensu abstractus, & similis dormientium esset, per Dei tamen potentiam factum est, vt solutus, & liber tunc fuerit ad exercendas actiones tum rationis, tum liberi arbitrij, ita vt liberè peteret à Deo Salomon quod vellet, & petendo, quae grata erant Deo, ea quoque mereretur ab ipso consequi. Sed non placet hoc responsum, Mitio nunc examinate, an in raptu & cestasi, perfectus liber arbitrij vsus esse queat: tantum dico, huic responso minimè suffragari diuinam scripturam, quippe, suprà dicto loco narratura visionem illam Salomonis, praefatur, Deum apparuisse Salomoni per somnium, & narrata iam visione, subiungit. Igitur euigilauit Salomon, & intellexit, quod esset semnium. quo perspicuè significatur, illam visionem nullatenus fuisse taptum, vel cestasim, sed totam fuisse somnium, diuinum tamen somnium, scilicet à Deo ad erudiendum docendumque Salomonem datum. Atque duas hasce solutiones propositae quęstiones tradit Diuus Thomas in I. 2. quaestione 113. art. 3. ad 2.","prev":{"citation":"De magia 205","label":"QVAESTIO IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/205","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/205"},"next":{"citation":"De magia 207","label":"QVAESTIO IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/207","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/207"},"credit":{"text":"Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia","quality":"ocr"}}