{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magia 22","citation":"Benedict Pereira, De magia 22","ref":"22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/22.md","author":{"name":"Benedict Pereira","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira"},"work":{"title":"De magia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia","urn":null},"verse":false,"words":170,"text":"Atque his dictis totus ille apparatus exoculis omnium euanuit: & illa mulier sese Lamiam esse confessa est, & voluisse Menippum voluptatibus explere, vt eius postea corpus deuoraret: consueuisse enim pulchrorum iuuenum corporibus vesci, vbi ad summam sanguinis abundantiam peruenissent. Non sunt admodum dissimilia quae 26. quaest. cap. 5. Episcopi, de nonnullis strygibus narrantur, quas daemones delusa earum imaginatione credere faciebant, longa terrarum spacia per aëra equitando conficere, & cum Diana & Herodiade in amoenissimis locis iucundissimè epulari & ludere, cum neque verè transferrentur, neque personis, quibus credebant, adessent, sed tantùm imaginationum ludificatione. Hoc etiam euidentissimis rationibus probari potest. Magi enim promittunt se ex lapidibus vel lignis leones vel lupos subito producere posse; & nonnunquam in spectaculis ex terra faciunt subitò existere leones vel lupos: constat autem eiusmodi animalia perfecta citra supernarutalem Dei potentiam nulla ratione gigni posse nisi ex semine, nec ad iustam magnitudinem, nisi statis temporum interuallis peruenire posse. Dicuntur etiam mortui à Magis reuocati ad vitam, sicut traditum est de puella illa quam Appollonius reuiuiscere fecit, & de Alceste quondam ab Hercule ad vitam restituta.","prev":{"citation":"De magia 21","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/21"},"next":{"citation":"De magia 23","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/23"},"credit":{"text":"Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia","quality":"ocr"}}