{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magia 221","citation":"Benedict Pereira, De magia 221","ref":"221","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/221","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/221","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/221.md","author":{"name":"Benedict Pereira","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira"},"work":{"title":"De magia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia","urn":null},"verse":false,"words":236,"text":"Hoc etiam patet argumento oraculorum, quae olim reddebant daemones, cuiusmodi erant responsa & oracula Apollinis delphici quodam apud Graecos nobilissimi & clarissima; quae ad diuinationem astrologicam pertinuisse, locuples auctor & testis est Porphyrius in libro de Oraculis (refert autem hoc Eusebius libro 6. de Praeparatione Euangelica, cap. 1.) ibi tradit; quaecunque dij ceu fatis definita praedicunt, ea ipsos stellarum motu ita esse futura significare, id quod maximè Apollo multis responsis aperuit. In hisce autem oraculis & diuinationibus saepè mentitum esse Apollinem, idem auctor est Porphyrius; exquisitam enim futurorum cognitionem ait non hominibus modò, sed multis etiam deorum incomprehensibilem esse, vnde interrogati mentiuntur nonnunquam, sed non sponte: solent enim praemonere, se tunc vera respondere non posse, homines tamen ex amentia perseuerant vrgere & cogere eos vt respondeant. Apollo igitur delphicus, cum eiusmodi esset coeli & continentis affectio vt verum praeuidere non posset, retine, dicebat per Vatem, vim istam, & potentia verba haec ne proferas; falsa enim dicam, si coges. Et in alio responso, Nihil hodie, inquit Apollo, stellarum mihi via dicendum praestat. Deinde, concludens Porphyrius ait, Manifestum iam fecimus vnde falsitas ad deorum oracula subrepat. Haec ex libro Porphyrij de Oraculis, in lib. sexto de Praeparatione Euangelica, cap. 4. Eusebius conmemorat. Fuit autem olim quidam Oenomaus, vir apud Graecos tam philosophia quam eloquentia nobilis, qui responsis delphici Apollinis saepè delusus atque deceptus, diligenter & curiosè collegit quamplurima eius oracula, eaque vt vana, rutilia & falsa confutauit, vt refert Eusebius lib. 5. de Praeparatione Euangelica. cap. 10.","prev":{"citation":"De magia 220","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/220","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/220"},"next":{"citation":"De magia 222","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/222","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/222"},"credit":{"text":"Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia","quality":"ocr"}}