{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magia 224","citation":"Benedict Pereira, De magia 224","ref":"224","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/224","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/224","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/224.md","author":{"name":"Benedict Pereira","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira"},"work":{"title":"De magia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia","urn":null},"verse":false,"words":191,"text":"K 4 pleplexa sit, omnesque propemodum gentes suo imperio subiecerit, & plus mille quingentos annos vigeat & regnet in mundo, si omnia quae apud homines fiunt ex coelo proueniunt ac pendent, necesse est tantam hominum ad fidem Christi accipiendam tuendamque propensionem tantumque studium, ex insigni aliqua & praepotenti constellatione prouenire: quare coelum inclinaret & induceret homines ad malum. Si enim fides Christi esset falsa, magis profectò esset falsa & detestabilis quàm alia quaelibe secta: ea namque docet de Deo & rebus diuinis, quae si falsa sunt, nefatiam sanè superstitionem & execrandam impietatem contineant necesse est. At verò, cum via quae ad normam fidei Christianae agitur, sit optima & inculpata, nec laude tantùm sed summa etiam admiratione dignissima, hinc necessariò efficeretur, ab eadem constellatione proficisci bonum & malum: malum quidem, propter falsitatem doctrinae Christianae; bonum autem propter vitae quae ad eius doctrinae regulam informatur & dirigitur, probitatem atque praestantiam. Ad haec, maxima probatio & confirmatio fidei nostrae & clarissimum diuinae prouidentiae argumentum illud est, quaecunque circa Christum Dominum & eius Ecclesiam euenerunt, ea multis antè saeculis fuisse per Prophetas, ad vnum omnia propriè, distincte, explicateque praedicta: si autem eiusmodi praedictio per Astrologiam fieri posset, rueret funditus & ad nihilum reci deret firmissimum nostrę religionis fundamum tum.","prev":{"citation":"De magia 223","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/223","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/223"},"next":{"citation":"De magia 225","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/225","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/225"},"credit":{"text":"Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia","quality":"ocr"}}