{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magia 226","citation":"Benedict Pereira, De magia 226","ref":"226","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/226","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/226","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/226.md","author":{"name":"Benedict Pereira","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira"},"work":{"title":"De magia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia","urn":null},"verse":false,"words":159,"text":"Primò, si ea quae fidei Christianae mysteria sunt, tanquam subsint coelestibus causis, habeantur: secundò, si futura contingentia quaerantur vel habeantur vt certa ex coelestibus causis: tertiò, si electiones suas quis subiiciat coelestibus causis tanquam legi illatum, ita vt vitam & actiones suas regulet secundum coelos. Et quodlibet horum trium est ex suo genere peccatum mortale: quia primum est contra spititualitatem Christianae religionis, quae super coelos est, immutare potens etiam ipsos coelorum cursus iuxta id quod scriptum est Psal. 148. Confessio eius super coelum & terram: & hoc experientia testata est. Secundum verò, est contra veritatem doctrinae Christianae & liberi arbitrij, quo domini sumus nostiorum operum. Tertium est contra dignitatem gratiae, legis diuinae, ac humanę mentis qua super omnia corporalia sumus constituti. Et sicut erraremus subiiciendo nos passionibus irae, odij, spei, timoris; ita quod haberemus impetus passionum pro lege: ita vilificamus nos, si inclinationes coelocaelorum pro lege habeamus: corpora enim sunt, & per modum passionum inclinant nos. Haec Caietanus. In Actis autem Apostolorum cap. 19.","prev":{"citation":"De magia 225","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/225","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/225"},"next":{"citation":"De magia 227","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/227","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/227"},"credit":{"text":"Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia","quality":"ocr"}}