{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magia 229","citation":"Benedict Pereira, De magia 229","ref":"229","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/229","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/229","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/229.md","author":{"name":"Benedict Pereira","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira"},"work":{"title":"De magia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia","urn":null},"verse":false,"words":206,"text":"Ante Pascha enim coepit petere de Ecclesia Christi medicinam, sed quia talis est ars in qua exercitatus erat, quae suspecta esset de mendacio atque fallacia, dilatus, ne tentaret, & aliquando tamen admissus est ne periculosius tentaretur. Hactenus Augustinus. §. 5. Quam seuerè olim Ecclesia in istiusmodi Astrologos animaduerterit. Certè in primitiua Ecclesia istiusmodi astrologica non secus quam ars magica, re B. Epiphaprobata, vetita & damnata erat. Narrat Eniuis. piphanius in lib. de mensuris & ponderibus, Aquilam Ponticum scripturę interpre tem ob eam maximè causam fuisse à Patribus ex ecclesia pulsum, quod natiuitatem obseruationibus cęterisque diuinationibus astrologicis studiose vacaret. Non est pro de Origenis relicto habendum, cum sit admodum meegregia conmorabile, quod Originem in Commenta tra Astroriis super Genesim de ista astrologia prodi logos dispu disse, lib. 6. de pręparatione Euangelica, cap tatio. 9. tradit Eusebius, sic enim scripsisse illum ait: non solum gentiles stellarum coniunctione atque aspectu quę in terris sunt, neces sariò accidere credunt, quam vim Fatum appellant, verum etiam multi ex fidelibus conturbantur, impossibile aliter fieri credentes, quam stellarum cursus effecerit, vnde sequitur nullam in nobis esse libertatem, nullam operationem nostram laudari aut vituperari iure posse, ita praedictum à Scripturis Dei iudicium quo alii ad aeter na supplicia, alii ad ęternam beatitudinem praedestinantur, falso fore praedicaretur. Quid plura?","prev":{"citation":"De magia 228","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/228","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/228"},"next":{"citation":"De magia 230","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/230","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/230"},"credit":{"text":"Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia","quality":"ocr"}}