{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magia 236","citation":"Benedict Pereira, De magia 236","ref":"236","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/236","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/236","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/236.md","author":{"name":"Benedict Pereira","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira"},"work":{"title":"De magia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia","urn":null},"verse":false,"words":184,"text":"Exponant item nobis occultas proprietates & vires quas habent res sublunarens, quas miramur magis quam intelligimus in multis lapidibus, herbis & animalibus, haec enim cum proxima sit atque nobis coniuncta & cunctis penè sensibus nostris subiecta, & quae quotidianis experimentis peruestigati & explorari possunt, planiorem intelligentiam & faciliorem habent explicationem: cognitio verò rerum caelestium maximi laboris & difficultatis est, cum tam longè distet à nobis caelum, nec alio quam vnico oculorum sensu mortalibus pateat: quem tamen saepè falli contingit propter tantam interualli longinquitatem, vel sum mam vertiginis caeli velocitatem, vel prauam affectionem medii aut visus, vel pro pter vitium astrolabii, tabularum & instru mentorum astronomicorum. Atque hoc etiam apud sacras literas in cap. 9. lib. Sapientiae testatum legimus: Corpus inquit. quod corrumpitur aggrauat animam, & terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Et difficile aestimamus qua in terra sunt, & quae in prospectu sunt inuenimus mus cum labore, quae autem in calis sunt iis inuestigabit? Sensum autem tuum quis het, nisi tu dederis sapientiam & miseris spi itum sanctum tuum de altissimis: Extremum utem huius sententię, omninò redarguit Atologos, qui humana omnia euenta quo u multa ex secretissimo Dei consilio & vositate pendent, diuinare se posse profitentur.","prev":{"citation":"De magia 235","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/235","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/235"},"next":{"citation":"De magia 237","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/237","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/237"},"credit":{"text":"Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia","quality":"ocr"}}