{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magia 243","citation":"Benedict Pereira, De magia 243","ref":"243","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/243","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/243","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/243.md","author":{"name":"Benedict Pereira","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira"},"work":{"title":"De magia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia","urn":null},"verse":false,"words":180,"text":"quae tamen ipsis nota esse non potest; quippe cum nonum caelum omni stella lu ceque careat, nec aliud de ipso quam motus, isque ex motu octaui caeli deprehendi possit. Latet etiam Astrologos quemadmodum isti duo Zodiaci se habuerint in exordio mundi, quod tempus ab origine mundi ad hanc diem exactum, certo teneri nequeat: nam vt annorum eius temporis ratio aliqua iniri & numerus colligi possit, dierum tamen & horarum non potest: quorum tamen subtilis & certa computatio, isti doctrinae Astrologicae opus est. 10. Quam difficile sit, aspectum syderum qui in cuiusque hominis ortu viget annotare. Iam verò vix potest sine errore vllo notari & cognosci positus astrorum qui est in eo momento quo quisque nascitur. Etenim difficillimum est vel punctum tempo ris in quo quispiam oritur, vel in eo ipso puncto aspectum syderum omnium qui tunc viget, obseruare: saepè namque caeli & stellarum aspectum, nubila & crassorum vaporum interpositus, vel adimum nobis, vel interturbant & infuscant & quod caput est, rapidissima caeli vertigo facit vt constellatio prius transuolet, quam à nobis propriè annotetur: quippe per singula ferè momenta, alia & alia caeli facies, & identidem diuersa astrorum positui a existit.","prev":{"citation":"De magia 242","label":"LIBER TERTIVS. 241","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/242","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/242"},"next":{"citation":"De magia 244","label":"LIBER TERTIVS. 241","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/244","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/244"},"credit":{"text":"Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia","quality":"ocr"}}