{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magia 251","citation":"Benedict Pereira, De magia 251","ref":"251","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/251","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/251","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/251.md","author":{"name":"Benedict Pereira","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira"},"work":{"title":"De magia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia","urn":null},"verse":false,"words":189,"text":"Cicero quidem in altero libro de Diuinatione, Proclum & Eutisthenem reges Lacedemoniorum fratresque geminos conmemorat, quorum tamen & exitus vitae dissimilis, & gloria rerum gestarum dispar fuit. Verum, in sacris literis luculentissimum eius rei habemus exemplum: Iacob enim & Esau eodem concubitu, vt inquit Paulus Roman. 9. sati eodemque tempore nati, dissimillimis tamen ingeniis, studiis, moribus, & euentis fuerunt. Nec verò firmum est illud praesidium in quod refugiunt Astrologi, cum hoc argumento vigen tur, videlicet breuissimam illam moram quae inter geminorum ortus intercedit, licet ea nobis perexigua videatur, in caelo ta men, ob eius vastitatem & rapidissimam conuersionem, esse admodum insignem magnamque facere variationem. Hoc Nigi. Similitudo dius Figulus declarabat exemplo rotę, quam Nigidii fiincitatissimè contortam, cum bis eodem loguli. co signare atramento vel percutere summa celeritate conatus esset, cessante ipsius rotę circumactione, reperta sunt duo illa loca ab ipso percussa vel signata, haud paruo inter se interuallo disiuncta. Hoc, inquam, praesidium & refugium infirmum est, parumque turtutum Astrologis. Etenim, licet in ortu Ge minorum aliqua fuerit mora, in eorum tamen conspectu prorsus nulla fuit. Deinde, si tam breui variatur rario constellationis sub qua quisque nascitur, erit profecto proprium tempus ortus quibus libet Astrologis in comprehensibile.","prev":{"citation":"De magia 250","label":"ETIAM SI ASTROLOGI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/250","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/250"},"next":{"citation":"De magia 252","label":"ETIAM SI ASTROLOGI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/252","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/252"},"credit":{"text":"Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia","quality":"ocr"}}