{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magia 260","citation":"Benedict Pereira, De magia 260","ref":"260","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/260","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/260","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/260.md","author":{"name":"Benedict Pereira","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira"},"work":{"title":"De magia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia","urn":null},"verse":false,"words":217,"text":"QUINTARATIO, Stante libero arbitrio hominis & immortalitate animi nostri, ars ista nullo modo stare potest: Si autem ea stet, illa funditus corruere necesse est, quo intelligete licet qualis istiusmodi ars existimanda sit, quae nisi pessundata & obtrita, sublataque nostrorum animorum libertate atque immortalitate, nihil progredi, nec vllo modo consistere queat, Quod autem si animus noster immottalis & in agendo liber sit diuinatio astrologica nulla esse possit, his argumentis concluditur. Primò, Astrologi profitentur se futuras hominum actiones euentaque ex suae artis obseruationibus pręsentire & praenuntiare posse, hoc autem falsum est, futura enim quae ex libera hominis voluntate proficisci debent, nullo modo possunt esse nota Astrologis, nam vel cognoscerent futura in se ipsis, quod fien non potest, quippe, quae futura sunt, nondum per se actu sunt, quod autem non est, prout non est, non intelligitur, sed prout aliquo modo est, nimirum potestate in suis causis. Nec pręnosci queunt futura in ipsorum causis quae tres sunt, Deus, coelum, voluntas humana, quae autem ex Dei proposito, consilio & absoluta voluntate euentura sunt, ea nulli mortalium vel ex coelo, vel alia quacunque ratione, nisi cui Deus ea vota voluerit aperire, cognita esse possunt. Quis enim, inquit Scriptura, cognouit sentrum Domini? aut quis consiliarius eius fuit? & vt scriptum est in 9. capite libri Sapientiae: Quae in prospectu sunt, inuenimus cum labore: quae autem in calis sunt, quis inuestigabit?","prev":{"citation":"De magia 259","label":"ETIAM SI ASTROLOGI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/259","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/259"},"next":{"citation":"De magia 261","label":"ETIAM SI ASTROLOGI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/261","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/261"},"credit":{"text":"Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia","quality":"ocr"}}