{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magia 277","citation":"Benedict Pereira, De magia 277","ref":"277","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/277","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/277","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/277.md","author":{"name":"Benedict Pereira","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira"},"work":{"title":"De magia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia","urn":null},"verse":false,"words":179,"text":"LIBER. TERTIVS. omnia contemnebant, nec vera nec falsa curabant. Sed causas cur praedicta Chaldę orum saepè vera esse videantur, extrema hac disputatione aperiemus. 20. Astromantia omni tempore à viris sapientibus, & prudentibus esse contemptam & damnatam. Septima ratio. Si haec diuinatrix astro-Septima logia vera esset & certa, siue dubitatione ratio. vlla pars esset philosophiae omnium nobilissima & hominibus optatissima atque honotatissima: tum propter materiae quam tractat, caelum dico & sydera, dignitatem atque praestantiam: tum propter futurararum rerum, potissimè autem vitae homi num & mortis casuum & euentorum pręnotionem, quas res noscendi auidissimi sunt & curiosissimi mortales, at cum ea do ctrina omni tempore à praestantissimis qui busque Philosophis, quinetiam Astrologis contempta, derisa & damnata fuerit, maxi mum profecto argumentum est, eam futilem & inanem; & ab omni ratione, fide ac probabilitate vacuam ab illis esse iudicatam. Xenophon in libro de dictis Socratis, Xenophon. quod etiam refert Eusebius lib. 14. de prae- Socrates. paratione euangelica, capite. 4. tradit Socraetatem dicere solitum, cognitionem futurarum rerum quae in potestate Dei sunt non esse hominibus eas res cognoscere, nec Deo gratum esse si quae ille occultauit, ea mortales velint nimis studiosè curiosoque timari.","prev":{"citation":"De magia 276","label":"ETIAM SI ASTROLOGI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/276","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/276"},"next":{"citation":"De magia 278","label":"LIBER. TERTIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/278","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/278"},"credit":{"text":"Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia","quality":"ocr"}}