{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magia 28","citation":"Benedict Pereira, De magia 28","ref":"28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/28.md","author":{"name":"Benedict Pereira","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira"},"work":{"title":"De magia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia","urn":null},"verse":false,"words":214,"text":"ait eum semipedalem esse, limaci magnae, similem, adhaerentemque nauigiis licet ea sint ingentia cursuque incitatissimo ferantur, eorum tamen ita frenare impetum, vt stare cogit, non labore vllo, nec renitendo; nec aliter quàm adhaerendo. Fertur Actiaco bello tenuisse praetoriam nau in Antonij properantis circumire, & exhortari suos, donec itet in aliam. Ideoque caesariana classis impetu maiore protinus venit. Tenuit etiam eius memoria Caij principis ab Astura Antium remigantis quinquiremen quadringentorum remigum viribus propulsam, eiusque adhaerens gubernaculo: feruntque Caesarem peculiariter miratum quomodo adhaerens tenuisset, nec idem polleret in nauigium receptus. Hactenus ex Plinio. Nec modò quae ratione carent, sed etiam homines mira edere & non cernentibus incredibilia cùm alij testificati sunt, tum haud dubium rel quit S. August nus mult S certisque eius rei positis exemplis. Nouimus, inquit, lib 14. de ciuitate Dei, cap. 23. hominum quorundam naturas multum caeteris dispares, & ipsa raritate mirabiles, quaedam vt volunt de corpore suo facientium, quae alij nullo modo possunt; & audita vix credunt. Sunt enim qui aures moueant, vel singulas vel ambas simul. Sunt qui totam caesariem, capite immoto quantum capilli occupant, deponunt ad fiontem, reuocantque cùm volunt. Sunt qui eorum quae deuorauerunt, incredibiliter plurima & varia, paululum praecordiis contrectatis, quod placuerit, integerrimum proferunt. Nonnulli ab imo sine pudore vllo, ita numerosos pro arbitrio sonitus edunt, vt ex illa etiam parte cantare videantur.","prev":{"citation":"De magia 27","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/27"},"next":{"citation":"De magia 29","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/29"},"credit":{"text":"Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia","quality":"ocr"}}