{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magia 282","citation":"Benedict Pereira, De magia 282","ref":"282","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/282","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/282","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/282.md","author":{"name":"Benedict Pereira","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira"},"work":{"title":"De magia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia","urn":null},"verse":false,"words":226,"text":"Quoties Astrologi seu Chaldaei Roma eiecti sunt principe Tiberio, Vitellio, Diocletiano, Constantino, Theodosio, Valentiniano, praesertim autem Iustiniano, quibus huius artis studium & exercitatio, non solum vt inanis & veritatis expers iudicata est, sed etiam vt ciuitatibus & societati hominum noxia & pestilens. semper visa est detestabilis? Sed quid attinet in te manifesta, quae turbam testium non desidetat, longiorem orationem ponere? Audeo dicere, post hominum memotiam vix fuisse quenquam vllo tempore vel magnitudine ingenij, vel praestantia doctrinae, vel prudentiae ciuilis excellentia, vel eximia morum integritate, vel denique insigni aliquo nobilem ac memorabilem virum, qui natalitia Chaldaeorum praedicta non quasi meras nugas & quisquilias flocci fecerit, penitusque contempserit. Vulgus modo stolidum, ad intelligendum hebes, infirmum ad iuditandum, facilè credulum, & noua miraque audiendi & noscendi curiosum, istis nugatoribus & aures & fidem libenter adhibet. Gaudent etiam hisce commentis leuissima quędam ingenia lucri magis quàm veritatis cupida, in republica literarum turbulenta ac seditiosa, & sapientiae optimatibus semper infensa, rerumque vtilium & aliis notarum fastidiosa, nouarum autem & ignotarum, atque adeo etiam incomprehensibilium auidissima: denique quibus non tam cordi & curae est vera nosse quàm videri vulgo ea ipsa scire quae summi philosophiae antistites nescire se confitentur. Hanc rationem egregio Sa. Ambrosij dicto concludam. Ita scribit Ambrosius libro 4. in Hexameron, cap. 4. Sapientia Chaldaeorum telae ataneae comparatur, in S Ambroquam si culex aut musca inciderit, exuere sius praedise non potest: si verò validiorum animanctiones Atium vllum genus incurrisse visum est, per strologorum.","prev":{"citation":"De magia 281","label":"LIBER. TERTIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/281","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/281"},"next":{"citation":"De magia 283","label":"LIBER. TERTIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/283","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/283"},"credit":{"text":"Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia","quality":"ocr"}}