{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magia 43","citation":"Benedict Pereira, De magia 43","ref":"43","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/43","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/43.md","author":{"name":"Benedict Pereira","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira"},"work":{"title":"De magia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"Quid quod non est credibile, hominem posse imperare Angelis bonis, eosque vel reluctantes cogere & compellere ad aliquid faciaciendum, quod tamen Magos facere diser Dubitatio tissimis verbis declarauit Prophyrius Phi-nes nouem losophus in epistola ad Anebonum Aegy. Porphyrii ptium, quam Eusebius lib. 5. de praepara. de iis qua faciunt aut tione Euangelica cap. 6. scriptis suis inserdicunt Ma nit, ex ea verò nonnulla quae ad rem praegi inuocan sentem maximè pertinent, hic adscribam. do DamoProponit autem in ea epistola Porphyrius nes. nonnullas dubitationes circa ea quę Magi faciunt daemones inuocando. Prima dubitatio est, Quomodo Magi inuocant & ob fectant daemones tanquam superiores, & eisdem tamen tanquam inferioribus imperant, & quod volunt, facerem eos cogunt. Secunda: Cur Dii Magorum iubent homines esse iustos, ipsi autem à Magis iussi, multa pattant iniqua & flagitiosa. Tertia nolunt: illi exaudire Magum, qui non multis diebus ante se abstinuerit à Venere ipsi tamen iussu Magorum illiciunt & incitant nomines ad turpes & nefandas libidines. Quarta: volunt Magum inuocaturum ipsos, ante ab esu carnium abstinere, cum ipsi tamen nidore ac sanguine caesorum animalium maximè oblectentur. Quinta: ei, qui mortuum tetigit, ad operationes Magicas accedere non licet, cum tamen mortuis & cadaueribus animalium, res magicae ferè peragantur. Sexta: Magi minantur Soli & Lunę, & diis coelestibus, dicentes se concisuros coelum & arcana Isidis edicturos & Osiridos membra Typhoni tradituros, nisi Dii adueniant & respondeant ipsis, absurdum tamen videtur, Deos quasi infantes, eiusmodi fictis minis & terroribus conmoueri.","prev":{"citation":"De magia 42","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/42"},"next":{"citation":"De magia 44","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/44"},"credit":{"text":"Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia","quality":"ocr"}}