{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magia 48","citation":"Benedict Pereira, De magia 48","ref":"48","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/48","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/48.md","author":{"name":"Benedict Pereira","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira"},"work":{"title":"De magia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia","urn":null},"verse":false,"words":165,"text":"Dominum nostrum tulisse in pinnaculum templi, & in montem excelsum Nec hoc loco disputandum est, an talis vir tus motiua daemonis, sit distincta ab intellectu & voluntate eius: nam distinctam esse equidem arbitror, licet plerique negent. Verum eius quaestionis tractatio aliena est huic loco. Nec definitio nota quanta sit virtus motiua daemonis, vel quot corpora aut quanta mouere queat & non amplius, id enim incognitum mortalibus puto, existimo tamen in daemonibus superioribus maiorem esse hanc vim motiuam, inferioribus verò minorem: sicut enim eorum naturae sunt vel perfectiores vel imperfectiores, ita quoque eorum potentiae sunt vel fortiores vel imbecilliores. Nam quia Angelus est terminatae speciei & definitae naturae & perfectionis, ideo nec potest esse vbique locorum, neque potest quantacunque velocitate quantumlibet corpus mouere. Pręterea sciendum est, duplicem esse demonum actionem, quae à Philosophis vocatur transiens, alteram immediatam quae immediatè proficiscitur à demone, & haec est motus localis quo mouet corpora, nam sicut intel sigentiae non per aliqua media instrumenla, sed immediatè mouent orbes coelestes, sic daemones immediatè possunt mouere corpora secundum locum.","prev":{"citation":"De magia 47","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/47"},"next":{"citation":"De magia 49","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/49"},"credit":{"text":"Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia","quality":"ocr"}}