{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magia 56","citation":"Benedict Pereira, De magia 56","ref":"56","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/56","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/56.md","author":{"name":"Benedict Pereira","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira"},"work":{"title":"De magia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"Sic Daenon ex aere condensato, vel alia quauis mteria, cuiuslibet rei figuram effingere potest: cuius rei supra ex Philostrato excuplum posuimus, lamiae cuiusdam quae Menippo quam decipere volebat, maximas opes, pretiosa ornamenta, magnam copiam vini & epularum ostentabat, quae Appollonius ostendit esse tantum inania simu lachra & imagines earum rerum quae videbantur. Duodecimò: possunt concitare & conturbare humores, vel spiritus qui sunt in corpore humano, disiungere etiam atque distrahere partium compages & con nexiones, qua re grauissimos morbos & & acerbissimos cruciatus efficiunt, sicut in iis qui à daemonibus torquentur, cernere licet Decimotertiò: possunt etiam spiritus animales, qui interiorum sensuum functionibus peragendis inseruiunt, ita mouere & conformare, vt res quasdam vel prę teritas, vel praesentes, vel futuras repraesentent: possunt etiam eosdem spiritus, in quibus insunt species rerum sensibilium extrinsecus per sensus exteriores impressae, vsque ad ipsos sensus exteriores deuol uere, ita vt etiam qui vigilant, videantur sibi aliquid videre, audire & facere quod reuera non est: hoc enim videmus accidere phreneticis: quod igitur homini vi alicuius morbi contingit, dubitandum non est etiam id daemonum artificio in homine effici posse. Decimoquartò, possunt dor mientium phantasmata mouere & conformare ad repraesentandum aliqua futura quae demones cognoscunt esse futura, bei coge vt ita decipiant homines fidem habentes somniis, & ex ipsis actiones humanas vel suas, vel aliorum cognoscere vel dirigere velint: atque hinc quidem ortum duxit diuinatio per somnia, cuius diuinationis exempla sunt quamplurima apud Valerium Maximum lib. 1. & apud Ciceronem in libris de Diuinatione.","prev":{"citation":"De magia 55","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/55"},"next":{"citation":"De magia 57","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/57"},"credit":{"text":"Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia","quality":"ocr"}}