{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magia 76","citation":"Benedict Pereira, De magia 76","ref":"76","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/76","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/76.md","author":{"name":"Benedict Pereira","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira"},"work":{"title":"De magia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia","urn":null},"verse":false,"words":177,"text":"Astronomicam appellans, quae certas quasdam imagines & figuras, annulos, sigilla, statuas & alia quaedam ho rum similia fabricatur, in quibus, eius cultores & defensores affirmant, coelestium corporum virtutes & influxus recipi, receptosque miros effectus praestare. Sed haec vana sunt, nec modò à christiana veritate, & pietate, sed etiam à philosophica ratione & disciplina longè remota. Virtus enim clestais per se vniuersalis est & indeterminata ad hunc vel alium quemlibet effectum producendum; determinatur autem per causas naturales particulares: Illae autem imagines & figurae astronomicae, non sunt causae naturales, nec habent vim, aut efficiendi quippiam, aut praepatandi materiam ad hunc vel illum effectum recipiendum. Deinde coelum naturaliter operatur; illae autem imagines sunt ingenio & artificio hominum inuentae, & pro eorum arbitrio adhibitae; non igitur per illas, virtus coelestis modificari aut determinari potest. Postea, lignum quocunque modo figuretur, non potest in se recipere immediatè formam equi vel leonis; nec vitrum aut aurum formam plantae: multò igitur minus huiusmodi materiae, propterea quod ab ipsis Astronomis variè figurentur, idoneae habilisque reddentur ad certas quasdam virtutes siderum recipiendas & ad aliquos mirabiles effectus producendos. Adhaec, quae est naturalis conuenientia illarum Astronomicarum imaginum cum coelo?","prev":{"citation":"De magia 75","label":"CAPVT IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/75"},"next":{"citation":"De magia 77","label":"CAPVT IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/77"},"credit":{"text":"Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia","quality":"ocr"}}