{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 1.58.113-140","citation":"Benedict, Regula 1.58.113-140","ref":"1.58.113","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/1.58.113","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/1.58.113","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/1.58.113.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"eo fuerant, cessit monasterio. » Eodem sensu monasterii vocem usurpat S. Nilus in Hist. caedis SS. Patrum in Sina, cap. 9 apud. Boll. 13 Januar. Militans sub regula, vel abbate.] Particula vel bifariam potest hic sumi disjunctive et copulative: disjunctive, quia, ut ait Bernardus Cassinensis, « quando monachi non super se habent abbates, sed praepositos, et decanos, et priores; militant tamen sub regula, sed sequuntur regulam secundum praepositorum imperta. » Et Hildemarus: « Forte, inquit, quod B. Benedictus plenus fuit spiritu prophetiae, et vidit spiritu prophetiae istud tempus, in quo sunt multa monasteria sine abbatibus regularibus, ideoque posuit: Militans sub regula vel abbate, » fatetur tamen uterque particulam vel hic sumi posse copulative pro et, quo sensu etiam eam capiunt reliqui interpretes communiter; et sic nomine abbatis intelligitur quicunque superior quocunque nominetur vocabulo, sive praepositus, sive decanus, sive prior. Deinde secundum genus est anachoretarum.] Anachoretae, quorum principes Paulum et Antonium fecerunt S. Hieronymus et Cassianus, et quorum in Veteri Testamento Elias et Elisaeus, in Novo autem Testamento Joannes Baptista aliquas nobis exhibuerunt umbras, « hi sunt qui habitant per deserta, » inquit S. Hieronymus (Epist. 22); sive, ut ait apud Cassianum abbas Piamon (Collat. 18, cap. 4), qui « prius in coenobiis instituti, jamque actuali conversatione perfecti, solitudinis elegere secreta; » qui « nequaquam contenti hac victoria qua inter homines occultas insidias diaboli conculcaverunt, aperto certamine ac manifesto conflictu daemonibus congredi cupientes, vastos eremi recessus penetrare non timent; » unde et anachoretarum nomen acceperunt; « ab eo enim quod procul ab hominibus recesserunt nuncupantur, » ut dicit S. Hieronymus (Epist. 22); αναχωρείν enim Graece Latine secedere redditur; quamquam aliam hujus vocis etymologiam deducunt Boherius et Trithemius. Hi nimirum dictos volunt anachoretas ab άνά sursum et χόρος chorus, eo quod supernarum rerum contemplationi praecipue deputentur, et « ad coelestium spirituum chorum respirare debeant, » ut loquitur Trithemius.","prev":{"citation":"Regula 1.58.85-112","label":"1.58.85 to 1.58.112","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/1.58.85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/1.58.85"},"next":{"citation":"Regula 1.58.141-172","label":"1.58.141 to 1.58.172","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/1.58.141","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/1.58.141"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}