{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 1.58.14-45","citation":"Benedict, Regula 1.58.14-45","ref":"1.58.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/1.58.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/1.58.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/1.58.14.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"» Et S. Hieronymus ad Heliodorum scribens (Epist. i): « Interpretare vocabulum monachi, hoc est tuum; quid facis in turba, qui solus es? » et ad Rusticum monachum (Epist. 4): « Quid desideramus urbium frequentiam, qui de singularitate censemur? » et ad Paulinum (Epist. 13): « Si cupis esse quod diceris, id est solus, quid facis in urbibus, quae utique non sunt solorum habitacula, sed multorum? » Ex Eugenio etiam papa, a praefato Gratiano citato, monachus idem est quod unus tristis: « Agnoscat, inquit, nomen suum; μόνος enim Graece, Latine est unus; άχος Graece, Latine tristis sonat: Inde dicitur, id est unus tristis. Sedeat ergo tristis, et officio vacet. » Cui interpretationi alludit S. Hieronymus adversus Vigilantium haec scribens: « Monachus non docentis, sed plangentis officium habet, qui vel se, vel mundum lugeat, et Domini pavidus praestoletur adventum. » Aliter etymologiam monachi deducit auctor lib. de Ecclesiastica Hierarchia (Cap. 6), nimirum a verbo Graeco μόνας, id est unitas, « quod ex pura servitute Dei, abdicata rerum temporalium diversitate, debeat cum eo quod unum est unum fieri, et ad sacram unitatem aggregari. » Simili modo et sanctus Augustinus in psalmum cxxxii, ubi arguens Donatistas: « Merito, infit, illis displicet nomen monachorum, quia illi nolunt habitare in unum cum fratribus, sed sequentes Donatum, Christum dimiserunt. » Alias monachorum etymologias et appellationes videsis apud Menardum in notis ad conc. Regul. capite tertio, § 1, et apud Haeftenum lib. iii Disquis. monast., tract. 1 integro. Quatuor esse genera manifestum est.] Scilicet coenobitarum, anachoretarum, sarabaitarum, et gyrovagorum; ex quibus tria priora agnoscit S. Hieronymus ad Eustochium scribens (Epist. 22); quartum enim ejus tempore nondum exortum fuerat. Eadem etiam videtur indicasse S. Joannes Climacus cum dixit (Grad. 1): « Triplex omnino est omnis religiosae vitae ratio: ut vel solus et solitarius decertando vivas, vel cum uno alterove sodali, vel ut in coenobio cum pluribus per patientiam conquiescas.","prev":{"citation":"Regula 1.58.1-13","label":"1.58.1 to 1.58.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/1.58.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/1.58.1"},"next":{"citation":"Regula 1.58.46-66","label":"1.58.46 to 1.58.66","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/1.58.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/1.58.46"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}