{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 1.58.204-221","citation":"Benedict, Regula 1.58.204-221","ref":"1.58.204","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/1.58.204","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/1.58.204","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/1.58.204.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"» Qui autem perpetuae reclusioni haud erant addicti, hi certis temporibus ad suum monasterium accedere solebant, cujus rei luculentum habemus exemplum Adhegrini Cluniacensis monachi apud Joannem monachum in Vita S. Odonis (Lib. i, n. 22, saec. v Bened.), qui ex licentia abbatis per triginta et amplius annos in eremo degens, « dominicis tantum diebus, aut praecipuis festivitatibus ad monasterium S. Petri, quod Cluniacum dicitur, quia duobus fere millibus prope est, descendere consueverat. » Denique perpetuo reclusis solitariorum regulam scripsit Grumlaicus, in cujus cap. 15 agit de modo et ordine recludendi solitarii. Horum qui non conversionis fervore novitio.] Quod « est dicere, inquit Hildemarus non tantum vadunt ad eremum quando incidit illis cogitatio eundi ad eremum; » neque enim omni credendum est vento, aut omnis ex Deo spiritus est, nam et Satanas nonnunquam in angelum lucis se transformans, multa quibus exsequendis impares sumus, sub pietatis specie suadere conatur. Vel conversionis fervore novitio, id est non initio conversionis, quo tempore fervere solent monachi, talis quippe fervor valde suspectus est et mutationi obnoxius, nec anachoreticae vitae idonei solent esse incipientes: unde et in Vitis Patrum legitur (Lib. v, libello 10, n. 110), quod « quidam frater renuntians saeculo, et accipiens habitum monachi, statim reclusit se dicens: Solitarius esse volo. Audientes autem vicini seniores venerunt, et ejecerunt eum, et fecerunt circuire cellas fratrum, et poenitentiam coram singulis agere, et dicere: Ignoscite mihi, quia non sum solitarius, sed adhuc initium monachi nuper assumpsi. » Sed monasterii probatione diuturna.] Hoc nimirum exigebat priscorum monachorum disciplina, ut in eremo non admitterent, nisi diu probatos in coenobio: « De ludo monasteriorum hujusmodi volumus, egredi milites, quos eremi dura rudimenta non terreant, » inquit S. Hieronymus ad Rusticum monachum scribens (Epist. 4). Idem docet apud Cassianum abbas Piamon supra citatus.","prev":{"citation":"Regula 1.58.173-203","label":"1.58.173 to 1.58.203","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/1.58.173","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/1.58.173"},"next":{"citation":"Regula 1.58.222-249","label":"1.58.222 to 1.58.249","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/1.58.222","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/1.58.222"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}