{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 1.58.292-307","citation":"Benedict, Regula 1.58.292-307","ref":"1.58.292","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/1.58.292","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/1.58.292","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/1.58.292.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"» ex quibus inferebat « monachum spiritalia mella condere cupientem, velut apem prudentissimam, debere unamquamque virtutem ab his qui eam familiarius possident deflorare, et in sui pectoris vase recondere. » Et bene instructi fraterna ex acie ad singularem pugnam eremi, etc.] Ex haec ergo loco constat quod diximus in prologo, et coenobiticam et anachoreticam vitam perpetuam esse militiam, cum hoc tamen discrimine, quod ista periculosior sit, illa facilior et tutior; quod quidem discrimen eleganter describit Petrus Venerabilis ad Gislebertum eremitam sic scribens (Lib. i, epist. 20): « Claustralium communiter viventium cohabitatio castrorum ad pugnam ordinatorum multitudini videtur comparari, ubi quisque tanto securius adversus adversarium dimicat, quanto sibi vicinius adjutorium de commilitonis dextra sperat; in illo enim praelio non solum de sua quilibet praeliator virtute praesumit, sed etiam de aliorum dextera laevaque compugnantium viribus quandoque magis quam de suis confidit: laborant ibi singuli, et saluti suae insidiantes perimere, et coadjutores modis omnibus defensare; nec minus intelligunt in morte sociorum periculum, quam in vita inimicorum sentiunt detrimentum. At solitudinis singulare certamen tanto periculosius agitur quanto serius alienum auxilium dimicans praestolatur; quodque periculo accrescit, non, ut in acie fieri solet, multi contra multos: nec, ut in duello, unus contra unum, sed inusitato pr…liandi more solus contra plurimos, et numero, et virtute praestantes dubia sub sorte contendit. » Ex hoc etiam sanctae Regulae testimonio infert B. Petrus Damiani S. Benedictum non modo permisisse, sed et suasisse suis anachoresim; nam postquam praedicta S. Regulae verba retulit, ita concludit (Lib. vi, ep. 12): « Ex quibus manifeste colligitur quia doctor almificus de monasterio fratrem quemlibet ad eremum conscendere non modo non prohibuit, terum insuper monuit et docuit, insuper etiam quibusdam persuasionibus incitavit: auctoritatem quippe dat, ut diuturna prius frater probatione discat in monasterio qualiter in eremo contra callidi tentatoris argumenta confligat...","prev":{"citation":"Regula 1.58.274-291","label":"1.58.274 to 1.58.291","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/1.58.274","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/1.58.274"},"next":{"citation":"Regula 1.58.308-335","label":"1.58.308 to 1.58.335","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/1.58.308","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/1.58.308"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}