{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 1.58.366-384","citation":"Benedict, Regula 1.58.366-384","ref":"1.58.366","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/1.58.366","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/1.58.366","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/1.58.366.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"Est sarabaitarum.] Qui « ab eo quod semetipsos a coenobiorum congregationibus sequestrarent, ac sigillatim suas curarent necessitates, AEgyptiacae linguae proprietate, sarabaitae nuncupati sunt, » inquit Cassianus (Coll. 18, c. 7); cui concinere videtur illa lectio quam ex Apologia Henrici IV imperatoris, ubi hic locus citatur, profert Menardus: « Sarabaitarum, id est sibi viventium; » et Smaragdus: « Sarabaitae autem interpretantur renuitae, eo quod majorum exempla et virtutem sequi renuant: » Hinc S. Odo abbas Cluniacensis (Collat. 3, n. 22): « Nos miseri, aiebat; non sumus monachi, ut falso nominamur; sed sarabaitae, id est renuitae, qui jugum regularis disciplinae renuimus; » et Bernardus Cassinensis: « Sarabaitae quasi renuitae dicuntur, quoniam gloriam sanctam respuentes militare renuunt sub pastore » Qui nulla regula approbati.] Ut pote qui nullam approbant, sed potius ne arguantur eam fugiunt, ut tradit Boherius. Experientia magistri.] Nam et ipsi sine pastore vivunt, in quo omnem coenobitarum, qui sub regula et abbate militant, disciplinam abjicere noscuntur; unde Cassianus corum mores apprime describens: « Coenobiorum, inquit, nullatenus expetunt disciplinam, nec seniorum subduntur arbitrio, aut eorum traditionibus instituti suas discunt vincere voluntates, nec ullam sanae discretionis regulam legitima eruditione suscipiunt. » Velut aurum fornacis,] id est monasterii, in quo coenobitae igne observantiae regularis probantur, ut inde puriores evadant. Sed in plumbi natura molliti.] Sarabaitas plumbo similes facit, quod applicatum igni non modo mollescit, sed et totum effluit; quia simul ac vel parvae difficultatis ignem sentiunt, omnino resolvuntur, et in vanas effluunt voluptates, unde et pro lege eis est desideriorum voluptas. Adhuc operibus servantes saeculo fidem.] Quem in locum Smaragdus: « Quid est enim adhuc operibus servare saeculo fidem, nisi ea facere monachum quae egit in saeculo adhuc in saeculari habitu positus? Saeculo fidem servat, quia ejus voluntatem facere non cessat; fidem saeculo servat, quia se nec desiderio, nec opere ab illo separat;","prev":{"citation":"Regula 1.58.336-365","label":"1.58.336 to 1.58.365","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/1.58.336","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/1.58.336"},"next":{"citation":"Regula 1.58.385-404","label":"1.58.385 to 1.58.404","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/1.58.385","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/1.58.385"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}