{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 1.58.429-446","citation":"Benedict, Regula 1.58.429-446","ref":"1.58.429","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/1.58.429","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/1.58.429","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/1.58.429.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"» Hunc numerum quem minimum hic determinant, pro majori assignant statuta Guigonis his verbis (Cap. 78): « Numerum habitatorum hujus eremi monachorum quidem tredecim est, non quod semper tot simus; nunc enim non sumus tot, sed quod tot, si Deus miserit, suscipere instituimus. Sed et si talis aliquis unus, cujus utilitas et honestas videatur vix posse recuperari, misericordiam postulaverit, addetur et quartus decimus, si tamen facultas domus tolerare posse putabitur. » Idem habent antiqua Carthusiensium statuta, cap. 25. Et certe scribit Hildemarus duodecim in deserto sufficere monachos, quamvis in civitatibus minime. Turrecremata vero (In cap. 17 Reg. S. Bened.) congregationem non esse dicendam, ubi minus quam duodecim monachi habitant. Caeterum concilium Epaonense vetat (Cap. 10) « cellas novas aut congregatiunculas monachorum absque episcopi notitia institui. » Porto si tantum sit periculum ubi tres quatuorve soli habitant monachi, quanto majus ubi solus aliquis sine socio, sine teste, sine priore, suis relictus voluntatibus conversatur? Plane existimari vix potest: quare, ut huic malo remedium aliquod afferrent summi pontifices, Gregorius IX in bulla ad monacho, Benedictinos, quae exstat apud Matthaeum Parisium, et nominatim in alia ad Cluniacenses, quam non multo post renovavit Nicolaus IV, decernit ut « nec in prioratu aliquo unus solus monachus commoretur; sed ei qui solus est unus vel plures socii adjungantur, si loci suppeditant facultates: alioquin monachus revocetur ad claustrum, proviso quod in eo divina celebrentur honeste; » et iterum post eos Benedictus XII in sua Constitutione: « Ordinamus etiam et volumus, Lateranensis concilii de monachis singulis per villas, vel oppida, et parochiales ecclesias non ponendis, et supradictam Clementis praedecessoris editam in concilio Viennensi constitutionem, ne ipsi singuli monachi in singulis sibi commissis administrationibus vel prioratibus habitare praesumant, firmiter observari.» Idem habet concilium Londonense anno 1200. Idem constitutiones Richardi episcopi Sarum anno 1217, et Constitutiones Richardi Dunelmensis episcopi anno 1220, apud Spelmannum tom.","prev":{"citation":"Regula 1.58.405-428","label":"1.58.405 to 1.58.428","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/1.58.405","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/1.58.405"},"next":{"citation":"Regula 1.58.447-464","label":"1.58.447 to 1.58.464","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/1.58.447","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/1.58.447"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}