{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 1.58.559-581","citation":"Benedict, Regula 1.58.559-581","ref":"1.58.559","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/1.58.559","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/1.58.559","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/1.58.559.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"» Hac ergo loquendi ratione S. Benedictus indicat soli gulae, nisi aliis etiam vitiis subjaceamus, servire nos non posse. Unde et S. Gregorius: « De ventris ingluvie inepta laetitia, scurrilitas, immunditia, multiloquium, hebetudo sensus circa intelligentiam propagatur. » Et per omnia deteriores sarabaitis,] quia, ut dicit Hildemarus, « sarabaitae sibi cellas aedificant; gyrovagi vero non aedificant cellas, sed discurrunt per diversa loca: sarabaitae, quamvis mali, tamen labore manuum suarum vivunt; gyrovagi labore aliorum; illi non dant aliis malum exemplum; isti vero, quia currunt per diversa loca, ideo exempla mala tribuunt: illi quia in uno loco stant, non vident bona exempla; isti quia vadunt, vident bona exempla, et nolunt illa imitari: sarabaitae multa nescientes agunt; isti vero scientes malum esse discurrere per loca propter gulam, et tamen non emendantur. » De quorum omnium,] scilicet gyrovagorum, de quibus hic sermo est. Miserrima conversatione.] Miserrimam vocat gyrovagorum conversationem, ut pote « quorum in animis nihil firmitatis, ut loquitur S. Basilius (Const. monast. c. 9), nihil solidi, nihil quod disciplinae conveniat ordinis, nihil denique prudentiae inest aut gravitatis: contraque summa curiositas, morum perversitas, levitas, inconsiderantia, dolus, hypocrisis, mendacis et veteratoriae orationis plenissima ostentatio in his redundat; in enim et lingua rudes sunt, et ventre intemperantes. » Melius est silere quam loqui,] ne forte aliis veniat in exemplum. Si ergo silentio obtegenda est miserrima gyrovagorum conversatio, quanto magis fugienda! Sane devitandos imprimis eos suadet S. Basilius in loco a nobis toties citato: imo expellendos ejiciendosque cum ad nos veniunt auctor est S. Joannes Climacus in Scalae gradu 27, ubi sic loquitur: « Notavi ego daemones saepe vagabundos solitarios, et qui nullo consilio solitudinem sunt ingressi, excitare, ut ad veros et justus anachoretas saepius adeant, et pugiles Christi per illos errones vel modicum a studiis pietatis impediant.","prev":{"citation":"Regula 1.58.537-558","label":"1.58.537 to 1.58.558","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/1.58.537","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/1.58.537"},"next":{"citation":"Regula 1.58.582-605","label":"1.58.582 to 1.58.605","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/1.58.582","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/1.58.582"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}