{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 1.58.582-605","citation":"Benedict, Regula 1.58.582-605","ref":"1.58.582","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/1.58.582","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/1.58.582","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/1.58.582.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"Hos tu vagones, bone vir, observa, nec recusa hosce inertes pie contristare; fortasse enim ex tristitia hac circumcursare et vagari desinent. » His ergo omissis,] scilicet sarabaitis, gyrovagis, imo et anachoretis. Ad coenobitarum fortissimum genus disponendum adjuvante Domino veniamus.] Coenobiticam igitur vitam aliis omnibus anteponit. Et sane tutiorem utilioremque omnibus eam praedicant quotquot de rebus asceticis scripsere doctores et magistri. Et quidem quod sarabaitas gyrovagosque attinet, nemo non videt iis longe praeferendos esse coenobitas. De anachoretis major apparet difficultas: enim vero cum ex coenobitica ad eremiticam translationem non modo permittat, sed et suadeat S. Benedictus, ut ex S. Petro Damiani superius vidimus, consequenter inferendum videtur, etiam anachoresim vitae coenobiticae praecellere: qui enim ex perfecta ad minus perfectam vitam transitum persuasisset? Respondet Bernardus Cassinensis S. Benedictum non persuasisse, sed tantum permisisse e coenobio ad eremum transmigrationem. Deinde licet ex naturae suae conditione perfectior videatur anachoresis, ut pote quae in jugi Dei contemplatione tota versatur, communiter tamen loquendo tanquam magis periculosa, minus secura, minusque utilis, vitae communi, quae in monasterio exercetur, postponenda est. Atque ita docere solent omnes SS. doctores, multis quidem fulti rationibus, quas hic in gratiam coenobitarum deducere non erit fortassis otiosum. Primo. Quia dominicum illud de nihil cogitando de crastino praeceptum in coenobio facillime, in solitudine vero nunquam adimpletur; imo ad necessaria corporis exquirenda et praeparanda vix sibi sufficit anachoreta; « Nemo quod corporis quidem necessitatem attinet sibi ipsi sufficiens est, inquit S. Basilius (Reg. fus. c. 7), sed ad necessariorum subministrationem alii aliorum opera indigent. » Secundo. Propriam coenobita non sequitur voluntatem, sed ad illius exemplum qui pro nobis factus est obediens usque ad mortem, humiliter abbati subjectus in omnibus obtemperat: at vero eremita cum supra se neminem habeat cui subjiciatur, neminem imperantem cui obsequatur, obedientiae merito privatur.","prev":{"citation":"Regula 1.58.559-581","label":"1.58.559 to 1.58.581","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/1.58.559","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/1.58.559"},"next":{"citation":"Regula 1.58.606-627","label":"1.58.606 to 1.58.627","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/1.58.606","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/1.58.606"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}