{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 1.58.606-627","citation":"Benedict, Regula 1.58.606-627","ref":"1.58.606","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/1.58.606","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/1.58.606","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/1.58.606.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Quas quidem duas rationes tanti faciebat abbas Joannes, ut eas omnibus deserti utilitatibus anteferret, uti ipse testatur apud Cassianum ( Collat. 19, cap. 6) sic loquens: « Si mihi in coenobio constituto ab illa puritate cordis aliquid fuerit imminutum, ero solius evangelici praecepti compensatione contentus, quod certum est omnibus illis eremi fructibus non posse postponi, ut scilicet de crastino nihil cogitem, et usque ad finem subjectus abbati illum aliquatenus videar aemulari de quo dicitur: Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, merearque illius verbum humiliter dicere, quia non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me Patris. » Et S. Cuthbertus et ipse anachoreticam vitam ducens, teste Venerabili Beda in ejus Vita (Saec. ii Bened.), c. 22, « hoc quoque fratribus solebat intimare, ne conversationem ejus quasi singulariter celsam mirarentur, quia contemptis saecularibus curis securus vivere mallet; sed jure, inquit, est coenobitarum vita miranda, qui abbatis per omnia subjiciuntur imperiis, ad ejus arbitrium cuncta vigilandi, orandi, jejunandi, atque operandi tempora moderantur, quorum plurimos novi parvitatem meam longe et munditia mentis et culmine gratiae prophetalis anteire. » Tertio. « Dilectionis Christi ratio, inquit S. Basilius (Regul. fus. cap. 7), non permittit ut quisque quod suum est spectet; dilectio enim, inquit, non quaerit quae sua sunt: at solitaria vita unicum scopum habet, ut quisque quod suum est quaerat. » Quarto. Facilius in eremo cadit monachus quam in coenobio; libentius enim ad solitarium accedit cum omni daemonum caterva tentator, eumque omni alieno destitutum auxilio facili superat negotio. Hac potissimum ratione sanctimonialem quamdam ab eremo deterret S. Bernardus, ad hanc ejus objectionem sic respondens (Epist. 115): « An non mihi mea pudicitia tutior erit in eremo, ubi in pace cum paucis, aut sola conversans soli placeam cui me probavi? Nequaquam;","prev":{"citation":"Regula 1.58.582-605","label":"1.58.582 to 1.58.605","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/1.58.582","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/1.58.582"},"next":{"citation":"Regula 1.58.628-650","label":"1.58.628 to 1.58.650","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/1.58.628","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/1.58.628"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}