{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 1.58.673-694","citation":"Benedict, Regula 1.58.673-694","ref":"1.58.673","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/1.58.673","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/1.58.673","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/1.58.673.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"4): « Animadverti alios per obedientiae disciplinam perfectos, cura praesidis ad promptum peccatorum lugendorum sensum, ad miram mansuetudinem, continentiam, diligentiam, invictam constantiam, et ardorem spiritus redactos; quibus insidiantes cacodaemones persuadere student aptos jam illos esse ad solitudinem, per quam ad supremum virtutis et apathiae gradum possint eniti, atque infelices isti sic delusi, fida portus religiosi statione relicta, in altum solitudinis pelagus abrepti, ingruente tempestate, gubernatorum ope destituti, impuri demum salsique maris hausti fluctibus, miserandum in modum perierunt. » Nono. Inter caetera praesertim superbiae obnoxius est solitarius: « In solitudine, inquit S. Hieronymus (Epist. 4), facile obrepit superbia, si parumper jejunaverit, hominemque non viderit, putat se alicujus esse momenti, oblitusque unde et quo venerit, intus corde, lingua foris vagatur; » et S. Basilius (Reg. fus. c. 7): « Periculosa est vita solitaria, quod solitarius sibi ipsi complacet; cum enim neminem habeat qui opus ejus probare queat, ad mandati divini perfectionem se pervenisse putat. » Decimo. Vix unquam eremita ad summum perfectionis apicem ascendisse potest, quia, ut dicit S. Basilius (Ibid.), « solitarius quantum in bonis operibus promoveat non intelligit, eum omnis illi in mandatis Dei operandi materia sublata sit; ubi enim animi humilitatem ostendet, cum neminem habeat quo se humiliorem possit exhibere? etc. » Undecimo. Nullum est solitudinis exercitium quod in coenobio implere non possis: unde Petrus Blesensis in libro contra depravatorem: « Habebas in claustro secretum solitudinis, locum poenitentiae, pacem animae, contemplationis arcanum, gaudium in Spiritu sancto, consilium in haesitatione, in tentatione remedium, in omnibus efficax beneficium medicinae. Ibi virtutum schola est, summus ibi modestiae usus, morum regularitas, legendi libertas, fraternitatis affectio, omnium communicatio, disciplinae vigor, lex obedientiae, vinculum charitatis, et mutua obsequela. » Duodecimo. Tandem copiosior in coelo merces coenobitae servatur, ut discimus ex visione cujusdam Patris, quam refert Rufinus his verbis (Lib.","prev":{"citation":"Regula 1.58.651-672","label":"1.58.651 to 1.58.672","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/1.58.651","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/1.58.651"},"next":{"citation":"Regula 1.58.695-718","label":"1.58.695 to 1.58.718","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/1.58.695","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/1.58.695"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}