{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 10.275.21-46","citation":"Benedict, Regula 10.275.21-46","ref":"10.275.21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/10.275.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/10.275.21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/10.275.21.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"18, § 4). Haec lectio, quam pueri apud Cluniacenses legebant ex Udalrico I. iii, c. 8, apud Carthusienses cantor hebdomadarius ex Nova Collect. Statut., part. i, c. 16, ex Regulae praescripto memoriter, hoc est ex corde, sine libro recitanda est; adeoque brevis esse debet, brevior tamen aut prolixior pro brevitate aut prolixitate noctium. « Si quem autem movet, inquit Theodemarus (Epist. ad Carolum Magn.), quare B. Benedictus in aestatis tempore quotidianis diebus ad nocturnale officium unam tantum de Veteri Testamento lectionem legi praeceperit, cognoscat necdum eo tempore in Romana Ecclesia, sicut nunc leguntur, sacras Scripturas legi morem fuisse; sed post aliquod tempus hoc institutum esse sive a papa Gregorio, sive, ut ab aliis affirmatur, ab Honorio. » Unicam hic quaestionem movet Hildemarus, et post eum Bernardus Cass., Boherius, et Turrecremata, cur nimirum S. Pater unicam duntaxat lectionem mensibus Septembri et Octobri praescripserit, qui tamen aequales cum Martio et Aprili, in quibus tres instituit lectiones, habent noctes; aiuntque hoc potissimum factum esso ad sublevandos fratres ab illis magnis laboribus quos in colligendis frugibus … vindemiis subire coguntur. Adde quod quadragesimale tempus, in quod Martius et Aprilis solent incidere, ad solitum pensum aliquid addi postulabat: quanquam, si S. Benedicti attendatur intentio, nihil praeter Regulam egerint bonae voluntatis fratres, qui tres Septembri et Octobri lectiones in codice recitant, sicuti praedicti commentatores sentiunt. Quam breve responsorium subsequatur.] Breve utique, quod ex uno alicujus psalmi versiculo componi solet, ut notat Boherius. Ut nunquam minus a duodecim psalmorum quantitate ad vigilias nocturnas dicatur.] Eumdem psalmorum numerum tanquam sacratum et coelitus acceptum etiam in dominica S. P. Benedictus retinuit; eumdem praescribit concilium Turon. ii, can. 18; eumdem persolvebant ad vigilias et ad vespertinam synaxim AEgyptii monachi ex Cassia I. ii, cap.","prev":{"citation":"Regula 10.275.1-20","label":"10.275.1 to 10.275.20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/10.275.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/10.275.1"},"next":{"citation":"Regula 10.275.47-53","label":"10.275.47 to 10.275.53","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/10.275.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/10.275.47"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}