{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 11.19","citation":"Benedict, Regula 11.19","ref":"11.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/11.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/11.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/11.19.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":228,"text":"Qua perlecta, respondeant omnes Amen.] Quae vox est Hebraica, duplicem habens significationem: unam optantis, id est fiat, quo sensu sumitur ab Ecclesia in fine collectarum; alteram affirmantis, id est verum est, qua in significatione a S. P. Benedicto usurpatur, « quia, inquit Boherius, omnes debent ad verba Dei attendere, et ea per amen asserere vera esse, ut mens audientis concordet voci docentis. » Unde merito cum Smaragdo possis redarguere eos qui impudenti temeritate S. Patrem insimulare ausi fuerunt, quasi omnino inepte et incongrue amen in fine Evangelii praecepisset dici. Certe in missa Mozarabum in fine Epistolae, prophetiarum et Evangelii respondetur amen. Sed et Alexander Alensis de eadem praxi ita scribit (De Offic. missae in iv parte Sum.): « Perlecto Evangelio, dicunt assistentes Amen, faciat nos Deus perseverare in doctrina Evangelii; alii dicunt Deo gratias, in gratiarum actionem pro beneficio tantae doctrinae et tam salutaris. » Et Joannes Belethus, doctor Parisiensis, qui quingentis circiter abhinc annis vivebat (In Explic. divini officii, c. 39): « Lecto jam Evangelio, quisque debet dicere Amen, vel, ut alii volunt, recitato Evangelio statim dicamus oportet Deo gratias, quemadmodum post quamlibet lectionem sive capitulum; sed melius est ut dicatur Amen. » Obiter hic referre juvat quod notat Boherius in secundo comm., S. Isidorum, Hispalensem episcopum, in officio missae instituisse ut ad quamlibet petitionem orationis dominicae clerus responderet Amen; sed ad hanc, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, responderet Qui es Deus.","prev":{"citation":"Regula 11.18","label":"Chapter 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/11.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/11.18"},"next":{"citation":"Regula 11.20","label":"Chapter 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/11.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/11.20"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}