{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 11.21","citation":"Benedict, Regula 11.21","ref":"11.21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/11.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/11.21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/11.21.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":456,"text":"Et data benedictione incipiant matutinos.] Quid sit illa benedictio non consentiunt interpretes. Primo enim Columbanus Uranx significari existimat benedictionem quae datur cum incipiendo matutinos dicitur, Deus, in adjutorium, quod tum signum crucis formetur per quod benedictio dari consuevit; postea vero ait hac benedictione designari psalmum lxvi, in cujus principio et fine dicitur, Benedicat nos Deus. Quod sine fundamento profertur. Secundo, « Quidam equidem, inquit in secundo comm. Boherius, et etiam Gratianus in canone, voluerunt hanc benedictionem intelligere de illa quae datur ingredientibus et egredientibus coquinae officium; sed illa nempe datur finitis matutimis, ut patet infra de septimanariis coquinae. » Tertio, « Dabatur tunc forsan, addit idem Boherius, benedictio quae hodie episcopis vel privilegiatis abbatibus est jure specialiter reservata; nam tunc etiam magis erat communis. » Sed huic sententiae refragatur Bernardus Cassinensis his verbis: « Benedictio non est illa quam pontifices solemniter faciunt, quia cuilibet abbati non competit illam dicere vel dare; sed benedictio illa appellatur oratio, quae post Evangelium dici consuevit. » Aliud tamen a collecta esse benedictionem videtur indicare Amalarius in Supplemento sic scribens (Tom. II Anal.): « Benedictio autem quae post collectam recitante abbate Evangelium dicitur, et sic incipiunt matutinos, ostendit orationes nostras, etc. » Sed vereor ut legendum sit per collectam, non post collectam: nam benedictionis nomine orationem sive collectam intelligendam esse contendunt S. Hildegardis, Bernardus Cassinensis, Nicolaus de Fractura, Boherius in primo comm., Joannes de Turrecremata, Antonius Perez, Theobaldus Artaldus, Nicolaus Bravus, Benedictus Haeftenus, denique Joannes Bona cardinalis, qui mentem suam ita exprimit (De Divin. Psal., cap. 16, § 17): « Dubitavi saepius, fateor, quidnam intelligeret B. Pater per benedictionem, quam dari vult antequam laudes incipiantur. Nam omnes monachi collectam currentis officii legunt, post quam immediate subsequuntur laudes. Sed inveni tandem qui nodum solveret Amalarium Fortunatum: Episcopus, Inquit (Lib. ii, cap. 9), vel sacerdos dicit, Oremus, ac deinde subsequitur benedictio. Utroque nomine benedictionis et orationis vocatur oratio sacerdotis. De benedictione dicit Apostolus: Si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotae quomodo dicit amen super tuam benedictionem, quia nescit quid dicas? Hanc benedictionem vocat Ambrosius orationem, dicens: « Imperitus audiens quod non intelligit, nescit finem orationis, et non respondet amen, id est verum, ut confirmetur benedictio. » Idem paulo post confirmat auctoritate S. Augustini, benedictionem pro oratione usurpantis (De Dono persever., c. 23): « An quis sacerdotem super fideles Dominum invocantem, si quando dixit, Da illi, Domine, in te perseverare usque in finem, non solum voce ausus est, sed saltem cogitatione reprehendere, ac non potius super talem ejus benedictionem et corde credente, et ore confitente respondit, amen. » Certe ipse S. Pater Benedictus preces et orationes super coquinae hebdomadarios, infra c. 35, et super lectorem mensae dicendas, cap. 38, benedictionem appellat (Constit. Mont. Oliv., i part., c. 11). An vero ista benedictio dicenda sit ab abbate S. Pater non exprimit, quare in congregatione montis Oliveti dicitur ab hebdomadario.","prev":{"citation":"Regula 11.20","label":"Chapter 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/11.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/11.20"},"next":{"citation":"Regula 11.22","label":"Chapter 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/11.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/11.22"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}