{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 12.287.111-136","citation":"Benedict, Regula 12.287.111-136","ref":"12.287.111","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/12.287.111","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/12.287.111","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/12.287.111.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":252,"text":"Psalm. cap. 18, § 4): « Ad responsoria post capitulum non adjungimus Gloria Patri; horum enim nullam Regula mentionem facit. » Verum, etsi Regula taceat, ad mentem tamen S. P. Benedicti dicendum esse asserit Hildemarus; quia S. Benedictus semper in fine ultimi responsorii Gloria dici voluit: cum autem istud responsorium solum sit et unicum, censetur esse et primum et ultimum, a… proinde cum Gloria decantandum. Ita fere ratiocinatur Hildemarus ad cap. 14. Canticum de Evangelio.] Quodnam sit istud canticum, Zachariae an Mariae, S. Benedictus non declarat; et licet communis jam usus et universalis Ecclesiae invaluerit dicendi canticum Benedictus ad matutinos, a quo recedendum non censeo, invenio tamen apud veteres monachos etiam cantatum fuisse Magnificat. Ita S. Aurelianus in ordine psallendi praescribit ad matutinos cum multis aliis dici « post benedictionem Laudate Dominum de coelis; Cantate Domino canticum novum; Laudate Dominum in sanctis ejus, cum alleluia; Magnificat anima mea Dominum, aut cum antiphona, aut cum alleluia, hymnum Gloria in excelsis Deo, et capitellum. » Ubi obiter notandum est hymnum angelicum Gloria in excelsis Deo etiam a S. Caesario praescribi in Regula monachorum cap. 21, et ante ab Athanasio in libro de Virginitate. Similiter Alexander Acoemetus abbas instituisse dicitur, ut « officii absoluta acoluthia, lectionibus servatis, ministeriis peractis, hymnologiam SS. Angelorum nocte ac die septuagies septies decantarent: ea est autem Gloria in altissimis Deo, et in terra pax, in hominibus bona voluntas. » Et completum est.] « Scilicet cum benedictione, id est benedicamus; aliter enim populus, vel monachorum coetus non debet juxta Agathense concilium ab ecclesia relaxari, » inquit Boherius in secunda expositione.","prev":{"citation":"Regula 12.287.93-110","label":"12.287.93 to 12.287.110","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/12.287.93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/12.287.93"},"next":{"citation":"Regula 13.294.1-20","label":"13.294.1 to 13.294.20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/13.294.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/13.294.1"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}