{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 12.287.93-110","citation":"Benedict, Regula 12.287.93-110","ref":"12.287.93","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/12.287.93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/12.287.93","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/12.287.93.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Quod autem in hujus matutinae laudis officio canticum quotidie psalmis adjungitur, utrius…ue vitae, contemplativae scilicet et activae, mysterium redolere videtur. Psalterium quippe vas in modum deltae factum per decem chordas plectro pulsante crispatur; canticum vero solo duntaxat vocis organo exprimitur. Quapropter illud, quia manibus indiget, operationem, ac per hoc denotat vitam activam; istud vero, quia ad jubilum pertinet, contemplativam. Et quoniam contemplationi paulisper et raptim vix ad momentum insistere possumus, jugiter autem in activae conversationis administratione versamur, jure pluribus psalmis unum tantummodo canticum interponimus: sicut antem a … …rationis exercitio ad contemplationis culmen ascendimus, et post speculationis intimae brevissimum punctum, mox ad ejusdem vitae activae ministerium declinamus, nimirum ut contemplatio nostra ab active vi… incipiat, et in eadem necessario terminetur; sic psalmis canticum nec praeponimus, nec omnino supponimus; sed altrinsecus positis hoc semper penultimum collocamus. Porro autem quia per quatuor totius videlicet anni tempora, corpus nostrum ex quatuor nihilominus compositum elementis actionis exercitio fatigamus, idcirco quatuor psalmos in hujus matutinalis officii celebratione concinimus. Quia vero in speculationis excessu unum solummodo, quod prefecto Deus est, quaerimus, unum aeque canticum decantamus. » Lectio una de Apocalypsi ex corde.] Id est memoriter, sine codice recitanda: quae lectio, ut docet Hildemarus, semper in omnibus Dominicis quacunque solemnitate in eas incidente, etiam Nativitatis aut Paschae, debet esse de Apocalypsi. Quod si quis objiciat lectionem dierum ac temporum solemnitati respondere debere, fatetur quidem rem ita esse, sed tamen ex Apocalypsi facili negotio posse erui lectiones cuilibet festivitati congruentes. Idemque esse intelligendum cum S. Pater lectionem ex Apostolo recitandam instituit. Et responsorium.] An dicendum cum Gloria S. Pater non aperuit; quapropter va…us fuit hac in re diversorum usus. De Cisterciensibus suis ita loquitur Joannes Bona (De Divin.","prev":{"citation":"Regula 12.287.50-92","label":"12.287.50 to 12.287.92","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/12.287.50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/12.287.50"},"next":{"citation":"Regula 12.287.111-136","label":"12.287.111 to 12.287.136","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/12.287.111","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/12.287.111"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}