{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 17.309.218-242","citation":"Benedict, Regula 17.309.218-242","ref":"17.309.218","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/17.309.218","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/17.309.218","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/17.309.218.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"20, ubi de reverentia oratio…is, et haec quoad vigilias, « Quod autem inter ipsos matutinos, inquit iterum Boherius, vel in fine ipsius solemnitatis orationum fieret interjectio; per Patres ordinatum, ut puto, reperit; sicque etiam nec instituere procuravit. » Igitur satis probabile est S. Benedictum ad nocturnos, et ad laudes orationes psalmis inseruisse, quas ad alias horas diurnas in finem officii rejecerit, ac propterea ad vigilias nulla facta orationum mentione, dixisse, sic finiantur vigiliae nocturnae, ad matutinos seu laudes et completum est; ad alias vero horas et missae sint, et missae fiant. Hanc opinionem aliquo modo roborat Regula Magistri, quae magna ex parte constat ex Regula S. Benedicti ritibusque Benedictinis, in cujus cap. 33 vetat ne duo psalmi sub una dicantur gloria*, ne forte orationes inter ipsos dicendae omittantur: « Caveatur, inquit, ne psalmi aliquando combinentur, quod non licet; sed singulos debere defin…ri cum Gloria, ut nec orationes inter ipsos agendae perdantur. » Idem etiam praescripsit S. Isidorus, cum Regulae cap. 7 haec statuit, « recitantibus monachis post consummationem singulorum psalmorum prostrati omnes humi pariter adorabunt. » Respondeo secundo S. Benedictum plura subticuisse, an quam usu quotidiano fratribus satis nota: nam, verbi gratia, cap. 9 et 10, in quibus agit de vigiliis nocturnis, nullam facit mentionem orationis dominicae; sed neque cap. 12, in quo matutinorum diei dominicae ordinem instituit. Nullam etiam hoc capite mentionem facit commemorationis faciendae pro absentibus ad primam, tertiam, sextam, etc. Quod si quis dicat alibi haec praescribi, nimirum cap. 13, ut ad matutinos et vesperas alta voce dicatur oratio dominica, in caeteris vero agendis missa voce; et cap. 57, commemoratio absentium: repono et ego plures ibidem orationes S. Benedictum indixisse, cum dixit: Semper ad orationem ultimam operis Dei commemoratio omnium absentium fiat. Certe si orationes aut collectas a S P.","prev":{"citation":"Regula 17.309.200-217","label":"17.309.200 to 17.309.217","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/17.309.200","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/17.309.200"},"next":{"citation":"Regula 17.309.243-261","label":"17.309.243 to 17.309.261","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/17.309.243","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/17.309.243"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}