{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 17.309.323-343","citation":"Benedict, Regula 17.309.323-343","ref":"17.309.323","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/17.309.323","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/17.309.323","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/17.309.323.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"recte ergo sicut in matutinae, ita et in vespertinae laudis officio sponsum suum sancta electorum ecclesia praestolatur, quae per numerum est quinque prudentum virginum congrue designata; cui nimirum cum quinque psalmos bonis operibus ornata conjubilat, accensis quasi totidem lampadibus in ejus occursum laetabunda festinat. Qui vero qu…tuor psalmos instituit, ad hoc nisi fallor spectasse credendus est, quia sicut sunt quatuor vigiliae militares, ita nihilominus et quatuor principal…s noscuntur esse virtutes, justitia scilicet, fortitudo, temperantia, atque prudentia; in quibus utique per nocturnam mortalis hujus vitae caliginem jugiter vigilandum est, et in procinctu spiritalis militiae in cujus arma juravimus pro castris nostris longanimiter standum, et infatigabiliter decertandum. In hoc igitur vespertinae laudis officio per quatuor quos modulamur psalmos instruimur, ut erga quatuor virtutum custodiam pervigiles excubemus. » Aliter Joannes Belethus (E plic. Divin. offic. c. 52): « In vesperis, inquit, a nobis cantantur quinque psalmi, qui sumus imperfecti; ut, videlicet quod per quinque sensus corporeos commissam est, per quinque psalmorum cantionem penitus dimittatur….. monachi vero, in quo se perfectiores esse ostendunt, tantum quatuor dicunt. Quidquid enim quadratum est in quamcunque partem vertatur, manet semper idem firmum ac solidum. Ad eumdem cane modum perfectus quocunque loco, aut quocunque tempore semper idem atque immobilis permanet. » Post quos psalmos lectio recitanda est.] Ex corde scilicet sicut ad laudes, alioquin non recitanda diceret, sed legenda. Canticum de evangelio.] Nempe Magnificat, ut est probabile; de quo Petrus Damiani sic discurrit (Opusc. 10, cap. 4): « Canticum quoque B. Genitricis non incongrue vespertino copulatur officio: illa siquidem velut emenso jam longo praeteriti saeculi die, sub ipso scilicet mundi vesperascentis occasu, mox ut lumen aeterni verbi felicis vulvae flore concepit, protinus in vocem divinae laudis erupit. Magnificat, inquiens, anima mea Dominum.","prev":{"citation":"Regula 17.309.303-322","label":"17.309.303 to 17.309.322","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/17.309.303","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/17.309.303"},"next":{"citation":"Regula 17.309.344-386","label":"17.309.344 to 17.309.386","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/17.309.344","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/17.309.344"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}