{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 17.309.84-98","citation":"Benedict, Regula 17.309.84-98","ref":"17.309.84","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/17.309.84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/17.309.84","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/17.309.84.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Et missae sunt repetit, orationes enim officii, quae a nobis sunt completae, Deo sunt missae, quia in illius honore sunt celebratae. Aliter orationes id est collectae, quae in fine cursus a sacerdote dicuntur, missae, id est Deo transmissae, vocantur. » Bernardus Cassinensis: « Quod vero ait missae sint, sic intelligas, quod quando oramus ad Deum orationes mittimus, et ab ista missione dicitur missa. Unde quod dicit missae sint, idem est ac si diceret: Post Kyrie eleison dicatur oratio quae mittatur ad Deum. Unde cum agit de vesperas in hoc capitulo, dixit d…as orationes faciendas, puta quando dicit in littera oratio dominica, id est Pater noster, et missae fiant. » Nicolaus de Fractura: « Et missae sunt, supple orationes, et psalmodiae missae sint ad Dominum. » Boherius in primo comment.: « Quotiescunque Deum oramus, orationes nostras ad Deum mittimus, et a tali missione orationes, quas in fine horarum dicimus, ut sunt preces, oratio dominica, versus subsequens, oratio specialis ipsius horae vel diei, cum conclusione debita, missae nominantur, ut hic; unde quando dicit, Et missae fiant, idem est ac si diceret: Post Kyrie eleison, orationes fiant quae ad Deum mittantur. » Et in secundo comm.: « Missae, id est orationes quae mittuntur ad Dominum, ut Pater noster, illiusque horae oratio. » Joannes de Turrecremata: « Et missae sint, id est dicantur orationes quae missae dicuntur hic a S. Patre, eo quod in illis ad Deum expresse preces mittamus dicentes: Oremus. Omnipotens sempiterne Deus; vel Deus qui; vel hujusmodi. » Theobaldus Artaldus Coelestinus in Gallica expositione Regulae Benedictinae haec verba et missae sint ita reddit: Et soient dites messes, c'est-àdire l' oraison dominicale, le Credo, les prières, et la collecte propre à icelle heure, lesquelles par singuliere efficacité sont envoyées à Dieu le Souverain, etc.","prev":{"citation":"Regula 17.309.57-83","label":"17.309.57 to 17.309.83","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/17.309.57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/17.309.57"},"next":{"citation":"Regula 17.309.99-121","label":"17.309.99 to 17.309.121","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/17.309.99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/17.309.99"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}