{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 17.309.99-121","citation":"Benedict, Regula 17.309.99-121","ref":"17.309.99","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/17.309.99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/17.309.99","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/17.309.99.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Joannes Craesbeeck: « Missae sint, hoc est orationes fiant, et mittantur ad Deum tum a singulis privatim, et submisse dicentibus Pater noster, etc; tum communiter uno sacerdote collectam clare recitante; dicuntur enim orationes nostrae missae, » etc. Hugo Menardus: « Missae hoc loco collectae sunt seu orationes, quae juxta Cassianum ad finem cujusque psalmi dicebantur a sacerdote, quarum mentionem tantum facit in fine horarum S. P. Benedictus brevitatis causa, tanquam rei suis monachis vulgaris et tritae, quemadmodum postea agit de brevi oratio… veluti obiter et per transennam, tanquam de re monachis nota, quae majori explicatione non indigeat. Vel certe dicendum S. P. Benedictum juxta aliorum morem quem supra declaravimus rejecisse ejusmodi collectas ad finem cujusque horae, ita ut plures dicendae sint non una, atque ob eam rationem dixisse: Missae sint, non missa sit. » Joannes Caramuel: « Missae sunt orationes illae quas in fine dicimus ante Benedicamus Domino. » Et infra: « Missae sunt collectae illae ultimae officii, nempe oratio correspondens diei, et si quae tunc fiebant confessorum aut martyrum commemorationes. « Idem habet in Nomenclatore. Denique Carolus Cointius in tom. I Annalium Eccles. Francorum (Ann. 514, n. 52): « Horae igitur prima, tertia, sexta, et nona, sic clauduntur: Post Kyrie eleison dicitur oratio dominica, « eo quo supra expositum est modo, tum missae, seu collectae. » Hanc tot gravissimorum auctorum sententiam confirmat usus ac praxis missae vocabulum usurpandi ad significandas collectas sive orationes, ut videre est in secunda Regula SS. Patrum, cap. 6, ubi agens de divinis officiis haec habet: « Operam vero d…bun… singuli fratres ut tempore quo missae fiunt sive die sive nocte, quando diutius standum est ad orationem, non deficiant. » Quem locum explicat alius textus ex Regula S. Macarii, cap. 15: « Operam Deo dabunt singuli tempore quo missae in vigiliis observandis fiunt, quando omnes conveniunt, ne deficiant.","prev":{"citation":"Regula 17.309.84-98","label":"17.309.84 to 17.309.98","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/17.309.84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/17.309.84"},"next":{"citation":"Regula 17.309.122-145","label":"17.309.122 to 17.309.145","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/17.309.122","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/17.309.122"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}