{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 19.328.1-26","citation":"Benedict, Regula 19.328.1-26","ref":"19.328.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/19.328.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/19.328.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/19.328.1.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"De disciplina psallendi. Ubique credimus divinam esse praesentiam, et oculos Domini in omni loco speculari bonos et malos: maxime tamen hoc sine aliqua dubitatione credamus, cum ad opus divinum assistimus. Ideo semper b memores simus quod ait propheta: Servite Domino in timore; et iterum, Psallite sapienter; et, In conspectu angelorum psallam tibi. Ergo consideremus qualiter oporteat nos in conspectu divinitatis et angelorum ejus esse: et sic stemus ad psallendum, ut mens nostra concordet voci nostrae. COMMENTARIUS Hactenus de divinis officiis satis fuse S. Benedictus, singulas illius horas assignando, singulas horarum partes distribuendo, psalmorum ordinem disponendo: unum restare videbatur, quod esset horum omn…um velut anima, et sine quo vix aut ne vix quidem cuncta prodessent; qua scilicet psallendum sit disciplina; idque praesenti hoc capite exsequitur. Isthaec autem psallendi disciplina in duobus potissimum sita est, ex quibus unum exteriorem hominis compositionem spectat, alterum interiores animi dirigit affectus. De hoc secundo praesertim agitur hoc capitulo, de primo plurima jam tetigimus tu … in ante dictis hactenus, tum in libro i de Antiq. mon. Rit., cap. 2. Unum hic solum addo Benedicti papae XII decretum, ut in monachorum « ecclesiis, monasteriis, sive locis cum gravitate, et modestia, humiliter, et devote, horis debitis ad divina officia universi et singuli monachi debeant convenire; ipsaque cum devotione sincera, tractim, distincte, convenienter, et debite celebrent; non transcurrendo, aut syncopando, et quoad alia quae his impedimentum afferrent, servando silentium; quinimo ad divina intentis praecordiis attendendo: transgressores vero praemissorum debitae subjaceant disciplinae (In Const. pro Bened. cap. 27). » Huc referri potest praeclarum S. Bernardi monitum (Serm. 47, in Cant.): « Vos moneo, dilectissimi, pure semper et strenue divinis interesse laudibus. Strenue quidem, ut sicut reverenter, ita et alacriter Domino assistatis, non pigri, non somnolenti, non oscitantes, non parcentes vocibus, non praecidentes verba dimidia, non integra transilientes, non fractis et remissis vocibus muliebre quiddam balba de nare sonantes;","prev":{"citation":"Regula 18.20","label":"Chapter 18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/18.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/18.20"},"next":{"citation":"Regula 19.328.27-56","label":"19.328.27 to 19.328.56","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/19.328.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/19.328.27"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}