{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 19.328.129-145","citation":"Benedict, Regula 19.328.129-145","ref":"19.328.129","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/19.328.129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/19.328.129","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/19.328.129.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"» Cui consonat illa Prosperi Aquitanici sententia 72: « Recte in Dei laudem psallit, cujus opera cum voce concordant. Nam finito carmine vox tacet, vita autem in bonis actibus permanens nunquam reticet ejus gloriam, quem in se gaudet operari. » Denique Nicolaus de Fractura: « Nemo, inquit, sapienter facit quod non intelligit: ideo cum psallimus, sapienter psallamus, id est cum omni puritate animi, et intellectu eorum quae sursum sunt. » Et: In conspectu angelorum psallam tibi. »] Quem locum duobus medis explicat Hildemarus. « Uno modo, inquit, intelligitur, quia cum psallimus Deo, assistentibus angelis psallimus, quia Deus non est sine suis nuntiis, atque ministris. Altero modo intelligitur, quod si nos intendimus corde quod ore dicimus, nostra intentio intentioni angelorum jungitur. » Ergo consideremus qualiter oporteat nos in conspectu Divinitatis et angelorum ejus esse.] Ne forte cadat in nos terribilis illa S. Bernardi exprobratio (Serm. 7 in Cant. Vide epist. 78 ad Sugerium abbatem): « Doleo aliquos vestrum gravi in sacris vigiliis deprimi somno, nec coeli cives revereri, sed in praesentia principum tanquam mortuos apparere, cum vestra ipsi alacritate permoti vestris interesse solemniis delectentur: vereor ne vestram desidiam quandoque abominantes cum indignatione recedant, et incipiat unusquisque vestrum sero cum gemitu dicere Deo: Longe fecisti notos meos a me, posuerunt me abominationem sibi. Quapropter attendite principes vestros cum statis ad orandum, vel psallendum, et state cum reverentia, et disciplina…. Usurpemus officium, quorum sortimur consortium: ut in ore infantium et lactentium perficiatur laus, dicamus eis: Psallite Deo nostro, psallite; atque audiamus eos vicissim respondentes: Psal· lite Regi nostro, psallite. » Et sic stemus ad psallendum.] Quem in locum Bernardus Cassinensis: « Non dixit sedeamus ad psallendum; sed stemus dixit, ut indicet corpus erectum esse debere, ut erectam etiam notet mentem: unde usque hodie in psalmis canendis non sedent fratres in Monte Cassinensi, etc.","prev":{"citation":"Regula 19.328.103-128","label":"19.328.103 to 19.328.128","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/19.328.103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/19.328.103"},"next":{"citation":"Regula 19.328.146-184","label":"19.328.146 to 19.328.184","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/19.328.146","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/19.328.146"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}