{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 19.328.83-102","citation":"Benedict, Regula 19.328.83-102","ref":"19.328.83","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/19.328.83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/19.328.83","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/19.328.83.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"in aliis vero virtute tantum, et potentia: imo refert Erasmum dubitasse sitne Deus in antro scarabaei aliisque obscenioribus locis, quamvis id in operibus Erasmi nullibi revera legatur. Quibus omnibus reclamat Deus: Coelum et terram ego impleo. Quomodo autem Deum ubique praesentem intelligamus, praeclare exponit S. Gregorius hic ab Hildemaro citatus his verbis: « Deus autem ubique esse dicitur, quia ipse manet intra omni…, ipse extra omnia, ipse super omnia, ipse infra omnia. Et superior per potentiam, et inferior per sustentationem: exterior per magnitudinem, et interior per subtilitatem. Sursum regens, deorsum continens, extra circumdans, interius penetrans. Nec alia ex parte superior, alia inferior; aut alia ex parte exterior, atque ex alia manet interior; sed unus idemque totus ubique, praesidendo sustinens, circumdando penetrans, penetrando circumdans, unde superius praesidens, inferius inde sustinens, et unde exterius ambiens, inde interius replens; sine inquietudine superius regens, sine labore inferius sustinens; interius sine extenuatione penetrans, exterius sine extensione circumdans. Est itaque inferior, et superior sine loco, est amplus sine latitudine, est subtilis sine attenuatione. » Et oculos Domini.] « Oculus Dei, inquit Hildemarus, dicitur illa vis divina qua cuncta videt, sicut auris dicitur illa vis divina qua cuncta audit. » Sive, ut ait Bern. Cass., « Oculorum ejus speculatio est infallibilis, et plenissimae scientiae ipsius cognitio. » Speculari bonos et malos.] Banos ut corrigantur, ait iterum Hildemarus, sicut respexit Petrum; malos ut puniantur, et condemnentur, sicut respexisse legitur castra AEgyptiorum, solis adinstar, qui et ceram liquefacit et lutum indurat. Maxime tamen hoc sine aliqua dubitatione credamus.] Quod ait maxime non sic capiendum est, quasi Deus magis uno esset in loco, quam alio; sed ad nos referri debet, non ad Deum ipsum, ut post Hildemarum docet Bernardus Cassin. Et certe, « licet semper videamur, sed tunc etiam praesentamus et ostendimus nos quasi facie ad faciem cum Deo loquentes, » inquit alter Bernardus abbas Clarevallensis.","prev":{"citation":"Regula 19.328.57-82","label":"19.328.57 to 19.328.82","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/19.328.57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/19.328.57"},"next":{"citation":"Regula 19.328.103-128","label":"19.328.103 to 19.328.128","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/19.328.103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/19.328.103"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}