{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 2.66.134-155","citation":"Benedict, Regula 2.66.134-155","ref":"2.66.134","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/2.66.134","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/2.66.134","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/2.66.134.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"quia quod loquendo praecipit, ostendendo adjuvat, ut fiat; hinc enim per prophetam dicitur: Super montem excelsum ascende tu qui evangelizas Sion. » Et S. Basilius agens de monasterii praeposito (Reg. fus. c. 43): « Animi humilitatem ita debet ex charitate Christi custodire, ut etiamsi ipse taceat, operum exemplum quovis sermone potentius ad doctrinam fratrum sit expositum. » Talem se exhibuit Christus Dominus, de quo legimus quia coepit facere et docere; talem se exhibuit et Apostolus, qui dicebat: Imitatores mei estote; tales requirebat praelatos, cum ad Timotheum scribebat: In omnibus teipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina, in integritate, in gravitate. Ut capacibus discipulis.] Id est « memoriosis, accommodatis, intelligibilibus, qui ea quae a magistris audiunt, velociter capiunt, et memoriter retinent et operibus complent, » inquit Smaragdus. Mandata Domini verbis proponat.] Talibus enim, qui suapte ad Deum feruntur, verba sufficiunt. Duris vero corde.] Id est « contumacibus, rigidis, et incorrigibilibus, » ut exponit iterum Smaragdus. Et simplicioribus.] Id est « illitteratis, et pene nullam in Scripturis divinis vel memoriam, vel intelligentiam habentibus, » uti prosequitur idem Smaragdus. Factis suis divina praecepta demonstret.] Praecepta hic documenta seu consilia intelligit, « quia non semper praeceptum hic, vel in Evangelio positum vim habet necessitatis, » inquit Boherius. Duris ergo corde non sola verba sufficiunt, sed operibus insuper sunt cogendi, juxta illud Petri Damiani (Opusc. 15): « Ad perfectionis culmen praecepta quidem movent, sed exempla compellunt. » Omnia vero quae discipulis docuerit esse contraria in suis factis indicet non agenda.] Malo namque exemplo perversos negligentesque in malo confirmaret, et bonos facili negotio perverteret; imo utrosque, ut verius loquar, vere occideret: « Sanae et crassae oves perpaucae sunt, inquit S. Augustinus (Lib. de Pastor., c. 4), id est solidae in cibo veritatis utentes pascuis bene de munere Dei;","prev":{"citation":"Regula 2.66.108-133","label":"2.66.108 to 2.66.133","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/2.66.108","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/2.66.108"},"next":{"citation":"Regula 2.66.156-178","label":"2.66.156 to 2.66.178","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/2.66.156","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/2.66.156"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}