{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 2.66.371-394","citation":"Benedict, Regula 2.66.371-394","ref":"2.66.371","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/2.66.371","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/2.66.371","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/2.66.371.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"» Quod si ita justitia dictante abbati visum fuerit.] Justitia hic, ut observat Hildemarus, pro speciali virtute, quae unicuique reddit quod suum est accipitur; vel, ut dicit Boherius, dictante justitia, id est ratione, sive etiam Deo, qui est vera justitia. Et de cujuslibet ordine id faciat.] Notat hic Hildemarus varios esse in monasterio ordines: 1° eorum qui laici ad conversionem veniunt; 2° clericorum et sacerdotum; 3° monachorum peregrinorum. Et de quolibet eorum ordine alios aliis praeferre potest, nam clerici etiam presbyteris et monachis peregrinis praeponi possunt. Sin alias propria teneant loca.] Prout nimirum convertuntur. Quia sive servus sive liber, omnes in Christo unum sumus.] Alludit hic S. Benedictus ad illa Apostoli verba: Quicunque in Christo baptizati estis, Christum induistis: non est Judaeus neque Graecus; non est servus neque liber; non est masculus neque femina, sed omnes vos unum estis in Christo Jesu. Omnes ergo in Christo unum sumus, hoc est unum corpus, ut exponunt Hildemarus et Smaragdus; quod iste confirmat ex iliis Apostoli verbis (I Cor. xii): In uno Spiritu omnes nos, et in uno corpore baptizati sumus, sive Judai, sive gentiles, sive servi, sive liberi, etc. Cujus quidem corporis caput est ipse Christus, sub quo nos invicem membra. Vel in Christo unum sumus, conditione videlicet, creatione, redemptione, vocatione, ac coelestis gloriae promissione. Praeclare S. Caesarius (Serm. 116 in append. Serm. S. Aug.): « Et nos, et omnis populus unius Domini servi sumus, uno pretio redempti, pari conditione in hunc mundum intravimus, simili quoque exitu migraturi sumus, et si bene agimus, ad unam beatitudinem pariter veniemus. » Solummodo in hac parte apud ipsum discernimur.] Ad gratiam vel gloriam consequendam. Si meliores ab aliis in operibus bonis et humiles inveniamur.] Juxta illud S.","prev":{"citation":"Regula 2.66.355-370","label":"2.66.355 to 2.66.370","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/2.66.355","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/2.66.355"},"next":{"citation":"Regula 2.66.395-424","label":"2.66.395 to 2.66.424","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/2.66.395","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/2.66.395"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}