{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 2.82.1-29","citation":"Benedict, Regula 2.82.1-29","ref":"2.82.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/2.82.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/2.82.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/2.82.1.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"Improbos autem.] Improbi, secundum Smaragdum, sunt « imprudentes, probitate mentis carentes; » secundum Hildemarum ii qui per sex gradus ascenderint, nempe: 1° admonitionem secretam duplicem, 2° publicam correptionem, 3° excommunicationem, 4° jejunium nimium, 5° flagellum, 6° orationem fratrum; quos enim sex ista non emendant, merito dixeris improbos. Menardo autem, « improbus est monachus impudens pertinax iu malitia; » additque: « S. Fructuosus apud Canisium scribit improbum appellari a S. Benedicto contumacem; aliquando tamen improbum dici eum qui, essi saepe corripiatur, non tamen contradicit regulari disciplinae. » Et ituros corde.] Duri corde et improbi nihil aut vix inter se distant. Hildemaro (In Comment. ad c. 23 Regul.): « Du…i corde sunt qui, sive admoneantur, sive excommunicentur, non emendantur, neque etiam erubescunt, sed obstinata mente non timentes verecundiam atque excommunicationem, impetum sui cordis sequuntur. » Smaragdus vero duros corde vocat « pertinaces, vel contumaces, et incorrigibiles; » Boherius, indomitos. Et superbos, et inobedientes verberum et corperis castigatione in ipso initio peccati coerceat.] Juxta illud S. Aureliani: « Superbis vero, inobedientibus, et iracundiam protrahentibus nunquam parcendum est donec corrigantur. » De verberum inflictione diximus in lib. ii de Antiquis monachorum Ritibus, cap. 11. Corporis vero castigationem vocant nimia jejunia, incarcerationem, et his similia; quamvis Smaragdus in excommunicatione, in verbis, et verberibus, castigationem corporis reponat. Sciens scriptum: Stultus verbis non corrigitur.] Nimirum Proverb. xviii, ubi legitur: Non recipit stultus verba prudentiae, nisi ea dixeris quae versantur in corde ejus. Quem ergo non emendant verba, saltem emendent verbera. Et iterum percute filium tuum virga, et liberabis animam ejus a morte.] Nempe aeterna, juxta illud Prov. xxiii: Noli subtrahere a puero disciplinam; si enim percusseris eum virga, non morietur: tu virga percuties eum, et animam ejus de inferno liberabis. Felix percussio, quae tot percussionibus liberat. Porro ex hac bonorum et improborum in correctionibus discretione, colliges non locis sanctificari homines, sed hominibus loca;","prev":{"citation":"Regula 2.79.107-111","label":"2.79.107 to 2.79.111","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/2.79.107","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/2.79.107"},"next":{"citation":"Regula 2.82.30-50","label":"2.82.30 to 2.82.50","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/2.82.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/2.82.30"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}