{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 2.82.118-140","citation":"Benedict, Regula 2.82.118-140","ref":"2.82.118","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/2.82.118","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/2.82.118","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/2.82.118.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"» Recte autem S. Gregorius (Lib. i Regist., c. 24): « Quisquis regendis fratribus praeest, vacare funditus a curis exterioribus non potest; sed tamen curandum magnopere est, ne ab his immoderate deprimatur; unde recte per Ezechielem dicitur: Sacerdotes caput suum non radant, neque comam nutriant, sed tondentes attondeant capita sua. Quid signant capilli in capite nisi uberiores cogitationes in mente? qui dum super cerebrum insensibiliter oriuntur, curas vitae praesentis exprimunt; quae ex neglecto ac torpenti sensu, quia inopportune prodeunt, quasi nobis non sentientibus procedunt. Quia ergo cuncti qui praesunt habere quidem sollicitudines exteriores debent, nec tamen eis vehementer incumbere, sacerdotes recte et caput prohibentur radere, et comam nutrire, ut cogitationes carnis de vita subditorum nec a se funditus amputent, nec rursus ad crescendum nimis relaxent; unde bene dicitur: Tondentes tondeant capita sua, ut videlicet cura tempora is sollicitudinis et ad quantum necesse est prodeant, et tamen recidantur citius, ne immoderate excrescant, etc. » Immoderatas hujusmodi curas abjecerat S. Gertrudis abbatissa Nivialensis (Saec. ii Bened., p. 465), quae, ut scribit Anonymus in ejus Vita, cap. 3, « bonis ac fidelibus dispensatoribus foris de fratribus, infra vero septa monasterii spiritualibus sororibus curam familiarem commendavit, quatenus diebus ac noctibus in agone sancio, vigiliis ac orationibus, sanctis lectionibus et jejuniis contra spiritales nequitia, potuisset dimicare. » Porro cum abbas non omnem rei temporalis curam adjicere teneatur, sed tantum superfluam, ut diximus, quaeritur an possit et debeat usque ad lites ad conservationem bonorum monasterii suscipiendas eam extendere? Sane sicut in rebus majoris momenti raptoribus bonorum monasterii cedendum non censeo, sic pro minutiis servos Dei judicio contendere non probo. Lites in omnibus omnino damnare videtur S. Augustinus pluribus in locis. Easdem in monachis maxime improbat S. Bernardus (Homil. 4, sup.","prev":{"citation":"Regula 2.82.89-117","label":"2.82.89 to 2.82.117","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/2.82.89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/2.82.89"},"next":{"citation":"Regula 2.82.141-164","label":"2.82.141 to 2.82.164","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/2.82.141","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/2.82.141"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}