{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 2.82.165-184","citation":"Benedict, Regula 2.82.165-184","ref":"2.82.165","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/2.82.165","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/2.82.165","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/2.82.165.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"cum ipse alibi dicat: Hoc ipsum delictum est in vobis, quod causas habetis, et non potius fraudem patimini. » Unde postea epistolam concludens addit: « Cessa igitur, imo cessent omnes religiosi a talibus, quibus conscientiae sanctorum vulnerantur, denigratur bonorum opinio, scandalizatur ordo, animae jugulantur; qui enim pro terra litigant aut pro pascuis, indigni sunt in terra viventium aut loco pascuae collocari. » His accedunt antiquae regulae monachorum: Regula S. Posthumio ab angelo tradita n. 18: « Non patiaris conjugatum judicio contendere tecum; melius est enim monacho fraudem et injurias sustinere, quam ut audiatur vox militis Christi in clamore. » Regulae fusius disputatae a S. Basilio (Cap. 9): Contestari oportet insensatos cognatos (bona saeculo renuntiantium injuste retinentes), ne sacrilegii peccatum committant, juxta mandatum Domini, quo dixit: Si peccaverit adversum te frater tuus, vade, argue ipsum, etc. At judicio contendere contra ipsos apud extranea tribunalia, vetuit pietatis doctrina, ubi a Domino dictum est: Volenti tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte et pallium; et in Apostolo: Audet quisquam vestrum, negotium habens cum altero, judicium experiri sub injustis, et non sub sanctis. Addit tamen: « Et sub illis (scilicet sanctis) in judicium vocare poterimus, sed ita ut potior sit salus fratris quam copia pecuniarum; nam et Dominus postquam dixit: Si te audierit, subjecit: Lucratus es, non pecuniam, sed fratrem tuum. Potest autem aliquando fieri ut manifestandae veritatis gratia, vocante nos ad praescriptam judicii diaetam eo qui primus adversum nos inique agere coepit, consentiamus; sed tanquam provocationi obtemperantes, et non proprio irae aut contentionis affectui obsecundantes, sed veritatem patefacientes; nam hoc pacto et adversarium etiam invitum a malis eripiemus, et ipsi mandata Dei non transgrediemur. » Regula S. Aureliani ad monachos (Num. 39): « Lites nullas habeatis, obedientes praecepto Apostoli, ubi dicit: Servum Dei non oportet litigare, sed mansuetum esse.","prev":{"citation":"Regula 2.82.141-164","label":"2.82.141 to 2.82.164","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/2.82.141","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/2.82.141"},"next":{"citation":"Regula 2.82.185-206","label":"2.82.185 to 2.82.206","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/2.82.185","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/2.82.185"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}