{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 2.82.222-239","citation":"Benedict, Regula 2.82.222-239","ref":"2.82.222","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/2.82.222","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/2.82.222","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/2.82.222.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":339,"text":"si in hujusmodi conversatur et vivit, quamvis pro talibus missas perdat, nonnunquam loquatur cum fratres in claustro tacent, et quaedam similia horum faciat, vel dimittat, quae ipsum nec faciunt, nec dimittunt. Obedientiae virtus, quam exercet, haec cuncta consumit, et vas integrum suum servans, farinam de sua mola fluentem, quae illum aeternaliter pascat, totam ac puram colligit atque recondit, etc. » Et haec quidem ei qui invito ac repugnanti animo saecularibus negotiis applicatur. Addit vero: * « Et quid de illo sentiendum est qui se ultro ad dispositionem villarum offert, atque ut id quod cupit ad effectum perveniat, clam sibi adjutores advocat, munera pollicetur, gratiam spondet? » Refert Anselmus: « Nihil hoc ad propositum monachi pertinet. » Et quaerenti: « Nonne hic talis licet hoc quod dixi cupiat, tamen sine licentia praelati sui nihil facere tentat? » respondet: « Licentia multos decepit. Obedientia enim et inobedientia contraria sunt; harum media licentia est. Is igitur quem obedientia non constringit claustra monasterii egredi, vult tamen exire, regulaeque districtionem licenter declinare, quamvis nolit sine licentia id praesumere, et idcirco actum suum licentia qua nititur possit defendere, peccatum tamen habet ex illicita voluntate; nec enim postquam mortuus mundo claustrum subiit, ad mundi negotia vel voluntate ullatenus redire debuit. Quia tamen ipsum velle suum non nisi permissus facto implere voluit, obedientia, quam in hoc amplexus est, ipsum factum excusabit; sed velle quod contra obedientiam habuit, periculosum, nisi poenituerit, illi erit. Quod nonnulli minus attendentes, licentia quam pro implenda voluntate sua expetunt, saepe falluntur. » Hactenus Anselmus, cujus mentem utinam omnes assequantur et sequantur! Quomodo vero ipse in litibus et placitis se gereret, vide si lubet in ejusdem Vitae libro i, pag. 792, apud Surium. Sed semper cogitet quia animas suscepit regendas, de quibus rationem redditurus est.] Simile est illud Orsiesii in exhortatione ad monachos: « Discamus quod oportet nos stare ante tribunal Christi, et de sinpulis non solum operibus, sed et cogitationibus judicari, et post rationem vitae nostrae etiam pro aliis qui nobis crediti sunt reddituros esse similiter rationem.» Formidanda prorsus praelatis omnibus sententia, quae vel ipsas vitae monasticae columnas commovit, viros omni sanctitate insignitos terruit.","prev":{"citation":"Regula 2.82.207-221","label":"2.82.207 to 2.82.221","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/2.82.207","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/2.82.207"},"next":{"citation":"Regula 2.82.240-259","label":"2.82.240 to 2.82.259","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/2.82.240","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/2.82.240"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}