{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 2.82.240-259","citation":"Benedict, Regula 2.82.240-259","ref":"2.82.240","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/2.82.240","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/2.82.240","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/2.82.240.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Hac nimirum perculsus Petrus Venerabilis ad Guigonem Carthusiae priorem ita scribebat (Lib. i, ep. 24): « Hoc plusquam dicere possum metuens, et horrendum esse incidere in manu Dei viventis sciens, gemino coarctor periculo, dum me mihique commissos attendo. Nam, sicut B. Gregorius ait: In illo tremendo judicii examine uniuscujusque testimonium vix sibi soli sufficiet, quanto minus sibi et proximo? Quomodo ergo tot millibus ubique terrarum diffusis, quos raro vel nunquam videre datur, ante Christum vivorum et mortuorum justum judicem adero? Qualiter secundum B. P. Benedictum de numero commissorum rationem reddere praevalebo, qui de propriae vitae studio requisitus mutus forsitan apparebo? » etc. Hac etiam multo se magis commotum fuisse indicat S. Bernardus his verbis (Serm. 3 de Adv.): « Longe graviori et periculosiori debito tenentur astricti, qui pro multis animabus reddituri sunt rationem. Quid ego infelix, quo me vertam, si tantum thesaurum, si pretiosum depositum istud, quod sibi Christus sanguine proprio pretiosius judicavit, contigerit negligentius custodiri? Si stillantem in cruce Domini sanguinem collegissem, essetque repositus penes me in vase vitreo, quod et portari saepius oporteret, quid animi habiturus essem in discrimine tanto? Et certe id servandum accepi, pro quo mercator non insipiens, ipsa utique Sapientia, sanguinem illum dedit. Sed et habeo thesaurum istum in vasis fictilibus, et quibus multo plura quam vitreis imminere pericula videantur. » Et ne causetur de minori forte substantia.] Causari, uti observat noster Menardus, nonnunquam accipitur pro excusare et defendere. Ne ergo causetur de minori forte substantia, quasi diceret: Non excuset aut defendat suam negligentiam erga animas quas suscepit regendas, aut nimiam rerum temporalium sollicitudinem suam praetextu inopiae aut minoris substantiae. Meminerit scriptum: Primum quaerite regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis.] Recte igitur S.","prev":{"citation":"Regula 2.82.222-239","label":"2.82.222 to 2.82.239","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/2.82.222","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/2.82.222"},"next":{"citation":"Regula 2.82.260-277","label":"2.82.260 to 2.82.277","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/2.82.260","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/2.82.260"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}