{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 2.82.89-117","citation":"Benedict, Regula 2.82.89-117","ref":"2.82.89","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/2.82.89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/2.82.89","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/2.82.89.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"unde quia suus non est, sed sibi commissus, ideo debet diligenti cura illum tractare. » Ante omnia ne dissimulans.] Id est negligens; nam, ut dicit Boherius, in multis locis ponitur dissimulatio pro negligentia. Aut parvipendens.] Hoc est contemnens. Magnum noveris esse quod sequitur; nam, ut aiunt Smaragdus et Hildemarus, parvipendere idem est ac magnum aliquid animo superbo despicere, seu parum aestimare. Salutem animarum sibi commissarum.] Magnum utique salus animae, pro qua Christus mortuus est. Plus gerat sollicitudinem de rebus terrenis ac transitoriis, atque caducis.] Supple, quam de animabus. Non omnem omnino curam rerum temporalium abbati S. Pater adimit, sed nimiam tantum ac superfluam; de qua S. Augustinus (Serm. 101, de Script.), « Quid pejus sollicitudine vitae, quae pervenire non permittit ad vitam? Quid miserius quam curando vitam amittere vitam? » Hujusmodi sollicitudines hic in abbate reprobat, perversorum quorumdam occurrens cupiditati, de quibus graphice Petrus Blesensis (Epist. 134); « Sunt abbates, inquit, quaerentes potius quae sua sunt quam quae Jesu Christi; a fructibus eorum cognoscetis eos. Ili, animarum cura posthabita, summam sui officii reputant si in suam et suorum perniciem possessiones ecclesiae suae per fas et nefas culturis et aedificiis magnificent et dilatent; animarum vero curam, quae a spiritu timoris conceperant fructum salutis, quasi aborsum perniciose procurant; ut eis merito aptetur verbum prophetae dicentis: Secuerunt praegnantes Galaad ad dilatandum terminos suos (Amos i). Hi sunt quos agitat spiritus hujus mundi, spiritus vertiginis et erroris. Melius est domum tuam augere moribus quam possessionibus; melius est coelum implere quam horreum. » Quod tamen non sic dictum velim, quasi liceret abbati negligere temporalia, sine quorum adminiculo nec spiritalia nec aeterna vix comparari possum. Unde et S. Theresia dicebat (De modo visit. monast., n. 2): « Ut spiritalia de bono in melius semper proficiant, maximi est momenti etiam in monasteriis indigentibus ac redditu carentibus, magnam rei temporalis curam gerere.","prev":{"citation":"Regula 2.82.68-88","label":"2.82.68 to 2.82.88","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/2.82.68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/2.82.68"},"next":{"citation":"Regula 2.82.118-140","label":"2.82.118 to 2.82.140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/2.82.118","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/2.82.118"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}