{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 20.337.153-170","citation":"Benedict, Regula 20.337.153-170","ref":"20.337.153","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/20.337.153","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/20.337.153","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/20.337.153.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"Benedictum intellexisse videtur de ritu monachorum AEgyptiorum, qui psalmis orationes interponebant, quod vel ex eo maximo patet, quod ad hunc Regulae textum exponendum, aliud nihil quam ipsa Cassiani verba, quibus ille ritus exprimitur, proferat. Hildemarus, antiquus Regulae commentator, mentem suam ita explicat: « In conventu omnino brevietur oratio; non eni… dicit de illa oratione, quam presbyter dicit, vel capitulo; sed de oratione uniuscujusque, qua in conventu unusquisque monachus orat; nam statutum est quanta capitula debet presbyter dicere, vel orat…onem in conventu. » Postea vero explicans sequentia verba, et facto signo a priore omnes pariter surgant, duas refert sententias: « Sunt enim, inquit, qui intelligunt illud signum esse cum dicit presbyter per omnia saecula saeculorum, quatenus tu surgens respondeas amen, sive sit in te inspiratio divina, qua po…is diutius orare, sive non…. Iterum sunt alii, qui istud signum, ad quod praecipit Regula esse surgendum, intelligunt istud signum esse ultimum, quod tangitur ad vigilias, ad matutinum, ad primam, ad tertiam, sextam, nonam, vesperum atque completorium; quatenus, cum tactum fuerit, paratus sit monachus stans in choro ad respondendum dicto Deus, in adjutorium meum intende, Domine ad adjuvandum me festina. » Moris quippe … in ord…ne nostro, ut inter divini officii signa fratres orando circuirent altaria, quod ad vigilias nocturnas maxime praes…abant, uti ostendimus in I. i de Antiq. mon. Ritibus, c. 1, ac de illa oratione sanctae Regulae textum illi capiebant. Eo etiam sensu Bernardus Cass. et Richardus de S. Angelo intellexisse videntur, uti et S. Hildegardis, quae hunc in locum sic scribit: « Quoniam ante si…gulas horas canonicas orationem dici admonebat, quia cum in sequentibus jubeat quod hospiti pacis osculum non prius offeratur nisi oratione praemissa; multo magis cum omnipotens Deus salutandus est oratio praemittenda est, et brevis, ne forte psalmodiae minus intendant, cum per praemissam et prolixam orationem fuerint fatigati.","prev":{"citation":"Regula 20.337.126-152","label":"20.337.126 to 20.337.152","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/20.337.126","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/20.337.126"},"next":{"citation":"Regula 20.337.171-182","label":"20.337.171 to 20.337.182","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/20.337.171","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/20.337.171"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}