{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula 20.337.183-202","citation":"Benedict, Regula 20.337.183-202","ref":"20.337.183","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/20.337.183","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/20.337.183","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/20.337.183.md","author":{"name":"Benedict","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict"},"work":{"title":"Regula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Benedictum intelligit de brevi et secreta oratione, quae praemitti solebat horis canonicis: at vero in secundo commentario mentem suam clarius exprimens ita discurrit: « Intelligo siquidem hunc textum de communi oratione, quae inter psalmos intercidit more Patrum AEgypti, Thebaidis, et Palaestinae provinciarum. Has, inquit, orationes hoc modo incipiunt, atque consummant, ut finito psalmo non statim ad curvationem genuum corruant, sed antequam flectant genua paulisper orant, et stantes in supplicatione majorem temporis partem expendunt; itaque post hoc puncto brevissimo projicientes se humi, velut adorantes tantum divinam clementiam, summa velocitate consurgunt, ac rursus erecti expansis manibus, eodem modo quo prius stantes oraverant, suis precibus immorantur: humi namque diutius procumbentes non se solum cogitationibus, aiunt, verum etiam somno gravius impugnari. Et de illa nimirum oratione etiam hunc textum intelligo, quae fit in horis diurnis non utique inter psalmos, sed post Kyrie eleison, quae missae aliter nuncupantur. » Hactenus Boherius ex cujus sententia S. Benedictus ad nocturnas vigilias et laudes orationes psalmis AEgyptiorum monachorum more interposuerit; quas ad horas diurnas in finem officii rejecerit, uti jam supra vidimus, de qua oratione S. P. Benedictum hic fuisse locutum existimat. Eamdem sententiam amplectitur Menardus noster, probatque his duobus argumentis: 1° quod S. P. Benedictus veterum monachorum instituta ut plurimum secutus sit, maxime quae a Cassiano descripta sunt, quorum aliqua aut penitus tacuit, aut velut obiter tetigit, tanquam omnibus magis nota, qualis est ille AEgyptiorum monachorum ritus, quem commendat S. Athanasius in lib. de Virginitate: « Ad quemlibet psalmum preces et genuum flexio cum lacrymis addatur. » Et S. Pachomius, in Regul. art. 126: « Per domos singulas vespere sex orationes psalmosque complete. » 2° Quod idem ritus aliis etiam monachis communis exstiterit, utpote quem praescribunt S. Isidorus in Regulae c.","prev":{"citation":"Regula 20.337.171-182","label":"20.337.171 to 20.337.182","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/20.337.171","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/20.337.171"},"next":{"citation":"Regula 20.337.203-232","label":"20.337.203 to 20.337.232","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/20.337.203","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/20.337.203"},"credit":{"text":"Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}